Passions of the Will

  • Vesa Hirvonen
Part of the Studies in the History of Philosophy of Mind book series (SHPM, volume 2)

Abstract

In this chapter I intend to analyze the passions of the will in Ockham’s works. As argued before, both acts of the will and pleasure and distress, which are not acts in the will, can be — according to Ockham — called ‘passions’, although Ockham does not often use the term to refer to them. I begin the analysis of the passions of the will by examining their genesis (and effects). After that I examine their types.

Keywords

Posit Sine Tate Defend Populus 

Preview

Unable to display preview. Download preview PDF.

Unable to display preview. Download preview PDF.

References

  1. 1.
    “...Deus est causa prima et immediata omnium effectuum productorum a causa secunda immediatione causae, et hoc sine aliqua mutatione ex parte sui.” Rep. II, q. III—IV; OTh V, 65: 25 — 66: 4. More broadly, see Rep. II, q. 3–4; OTh V, 60: 20 — 66: 11. “...nulla creatura potest in aliquem effectum nisi coagente Deo immediate tanquam causa partiali et principali.” Rep. IV, q. 9; OTh VII, 168: 12–14. “...nulla creatura est causa totalis respectu alicuius effectus sed tantum partialis, quia in omni actione creaturae concurrit Deus.” Rep. IV, q. 9; OTh VII, 171: 23–25.Google Scholar
  2. 2.
    “Licet enim voluntas nostra, vel angeli, ut est activa et passiva sit debito modo approximata et etiam Deus, non sequitur propter hoc quod voluntas habeat actionem in volitione causata in voluntate, quia illa potest causari totaliter a Deo.” Rep. II, q. 15; OTh V, 350: 14–17.Google Scholar
  3. 3.
    “Potentia non organica est illa quae non indiget organo corporali in actione sua, sicut intellectus et voluntas...Sed eegoo qui pono animam intellectivam distingui realiter a sensitiva in homine, habeo ponere quod anima intellectiva in corpore habet solum potentiam non organicam.” Rep. IV, q. 7; OTh VII, 121: 8–9, 14–17. See also Quodl. IV, q. 14; OTh IX, 369: 86–88. Ockham remarks that, according to Scotus, the intellectual soul has both organic and non-organic potencies. Rep. IV, q. 7; OTh VII, 121): 10–14.Google Scholar
  4. 4.
    “...dico, secundum Philosophum, II De anima, quod dispositio corporalis multum disponit hominem ad scientiam. Dicit enim quod molles carne sunt apti mente. Unde aliquis per complexiones corporis disponitur ad virtutes, aliquis ad vitia. Et secundum quod disponitur ad unum vel ad aliud, sic magis inclinatur ud unum vel ad aliud.” Rep. III, q. 12; OTh VI, 406: 14–19. “...habitus adquisiti in corpore composito, habitus dico intellectuales, causantur mediante dispositione corporali, sicut et actus. Quia ad hoc quod aliquis scientifice cognoscat aliquid requiritur determinata complexio et qualitas in corpore, et ipsa deficiente non potest homo intelligere, sicut patet in dormientibus, fatuis et furiosis. Et eodem modo tam actus illi quam habitus mediante tali dispositione conservantur et propter eius defectum corrumpuntur, sicut patet per Philosophum, libro Praedicamentorum, qui dicit quod per longam infirmitatem potest scientia prius adquisita diminui vel totaliter corrumpi. Hoc etiam docet experientia manifeste.” Rep. IV, q. 14; OTh VII, 281: 15 — 282: 3.Google Scholar
  5. 5.
    One does not need to postulate any species of the things as an intermediary. “...ad cognitionem intuitivam habendam non opoitet aliquid ponere praeter intellectum et rem cognitam, et nullam speciem penitus. Hoc probatur, quia frustra fit per plura quod potest fieri per pauciora. Sed per intellectum et rem visam, sine omni specie, potest fieri cognitio intuitiva...” Rep. II, q. 12–13; OTh V, 268: 2–7. “...opinionem quae ponit quod obiectum non potest esse praesens intellectui nisi per speciem et potentias inferiores. Quod non est verum, quia ipsum obiectum in se debito modo approximatum est sufficienter praesens.” Rep. II, q. 12–13; OTh V, 309: 4–8. In positing intuitive cognitions of particular things in the intellect, Ockham deviates from the Thomistic theory and Scotus also does so. See Williams 2001, 10.Google Scholar
  6. 6.
    “...omnis notitia intellectiva praesupponit pro statu isto necessario cognitionem sensitivam tam sensus exterioris quam interioris...dico quod non est de intentione Philosophi quod nihil intelligitur ab intellectu nisi quod praefuit sub sensu, sed quod nullum sensibile extrinsecum intelligitur ab intellectu nisi quod praefuit sub sensu...[Philosophus] vult quod illorum quae exterius sunt, id est sensibilium, mens nihil sentit, id est intuitive cognoscit sine sensu, hoc est: nisi praevia notitia sensitiva intuitiva eiusdem. Per hoc quasi innuens quod mens potest sentire — hoc est intuitive cognoscere — aliqua quae exterius sunt...” Ord. I, prol., q. 1; OTh I, 67: 8–10, 21 — 68: 1, 5–9. “...obiectum extra, sensibile, movet immediate sensum et intellectum ad actum intuitivum, ita quod primum causatum in intellectu ab obiecto est actus intuitivus. Ita quod iste est ordo naturaliter procedendo quod primo sensibile — quamvis aliter posset fieri per potentiam divinam — causat actum sentiendi intuitivum. Secundo, illud idem obiectum causat et terminat actum intuitivum intellectus.” Rep. III, q. 2; OTh VI, 64: 20 — 65: 6. “...dico quod Philosophus dicit quod nihil eorum quae sunt extra intelligitur nisi prius sit sub sensu; et illa sunt solum sensibilia per eum. Et de illis vera est auctoritas, de spiritualibus autem non.” Quodl. I, q. 14; OTh IX, 82: 92–95. “...dico quod visio sensitiva est causa partialis visionis intellectivae...” Quodl. I, q. 15; OTh IX, 86: 68–69.Google Scholar
  7. 7.
    “...idem totaliter sub eadem ratione a parte obiecti est primum obiectum sensus exterioris et intellectus primitate generationis, et hoc pro statu isto; et ita obiectum intellectus in illa intellectione prima non est magis abstractum quam obiectum sensus.” Ord. I, prol., q. 1; OTh I, 64: 22 — 65: 4. “...illud idem singulare quod primo sentitur a sensu idem et sub eadem ratione primo intelligitur intuitive ab intellectu, nisi sit aliquod impedimentum, quia de ratione potentiarum ordinatarum est quod quidquid — et sub eadem ratione — potest potentia inferior potest et superior. Patet quod idem sub eadem ratione est sensatum sensu particulari et imaginatum sensu interiori. Similiter, idem sub eadem ratione est cognitum a sensu et appetitum a potentia appetitiva, ita idem sub eadem ratione est cognitum ab intellectu et volitum a voluntate, igitur illud idem quod est primo sensatum a sensu erit intellectum ab intellectu, et sub eadem ratione.” Ord. I, d. 3, q. 6; OTh II, 494: 20 — 495: 4. “...intellectiones, affectiones, delectationes, tristitiae et huiusmodi sunt intelligibiles et nullo modo sensibiles...quilibet experitur in se quod intelligit, diligit, delectatur, tristatur...” Ord. I, prol., q. 1; OTh I, 28: 10–11, 15–16. “Patet etiam quod intellectus noster pro statu isto non tantum cognoscit ista sensibilia, sed in particulari et intuitive cognoscit aliqua intelligibilia quae nullo modo cadunt sub sensu, non plus quam substantia separata cadit sub sensu, cuiusmodi sunt intellectiones, actus voluntatis, delectatio consequens et tristitia et huiusmodi, quae potest homo experiri iinesse sibi, quae tamen non sunt sensibilia nec sub aliquo sensu cadunt.” Ord. I, prol., q. 1; OTh I, 39: 18 — 40: 4. “...[mens] potest intuitive cognoscere aliqua quae interius sunt, cuiusmodi sunt actus intellectus et voluntatis et delectationes et huiusmodi, sine sensu, hoc est sine notitia intuitiva sensitiva illorum...dico quod notitia intuitiva pro statu isto non est respectu omnium intelligibilium, etiam aequaliter praesentium intellectui, quia est respectu actuum et non respectu habituum. Quod autem ita sit, scimus per experientiam, quia quilibet experitur se intelligere, diligere et delectari...” Ord. I, prol., q. 1; OTh I, 68: 9–12; 69: 5–9. “...concedo quod aliquis potest...intuitive videre actum suum intelligendi, volendi...secundum Augustinum..." Rep. III, q. 7; OTh VI, 214: 1, 2–3. For intuitive cognition of cogito, see de Murait 1976, 152–156. Compare with Chatton who thought that the experience of an inner act was not another act, separate from the inner act itself. See Adams 1987, 513; Yrjönsuuri 1996, 116–117. For a comparison between Ockham’s and Descartes’s view of this question, see de Murait 1976, 156; Imbach 1984, 133; Vossenkuhl 1986, 125.Google Scholar
  8. 9.
    “...notitia intuitiva intellectionis vel affectionis vel delectationis praesupponit notitiam obiecti illius intellectionis vel affectionis vel delectationis, et sic de aliis. Tamen si esset possibile quod esset amor in voluntate sine omni cognitione praevia, notitia intuitiva illius amoris nullam aliam praesupponeret. Sed hoc non est possibile pro statu isto.” Ord. I, prol., q. 1; OTh I, 67: 15–20. In the case of the intellections, the awareness of the object may be logically necessary.Google Scholar
  9. 10.
    “Quod enim talia cognoscantur a nobis in particulari et intuitive, patet, quia haec est evidenter mihi nota ‘ego intelligo’ .” Ord. I, prol., q. 1; OTh I, 40: 4–6.” According to Ockham, in the proper meaning of the term ‘reflective’, no act can be reflective. In the improper meaning, an act of the intellect, whose object is a straight act of the intellect, can be called reflective: “...illud dicitur proprie reflexum quod incipit ab eodem et terminatur in idem; et ideo nullus actus proprie dicitur reflexus. Sed accipiuntur ista improprie, quia vocatur actus rectus quo intelligimus obiectum extra animam, et actus reflexus quo intelligitur ille actus rectus.” Quodl. II, q. 12; OTh IX, 165: 11–15.Google Scholar
  10. 12.
    “...dico quod actus reflexus causatur ab actu recto tanquam ab obiecto et ab actu voluntatis quo vult ilium actum intelligi. Quod autem causetur ab actu recto patet, quia actus reflexus necessario dependet ab actu recto quia non potest causari nisi exsistente actu recto. Igitur in aliquo genere causae dependet, et patet quod nonnisi sicut ab efficiente. Quod autem actus voluntatis requiritur patet, quia aliquis potest aliquid intelligere et tarnen non percipere se intelligere, sicut potest aliquis videre et tarnen non percipere se videre. Sed si actus reflexus causaretur praecise ab intellectu et actu recto, statim posito et stantu actu recto, intellectus necessario statim perciperet se intelligere quod est manifeste contra experientiam. Igitur requiritur actus voluntatis quo vult ilium actum cognosci. Sed posito isto actu voluntatis cum actu recto statim naturaliter, sine omni activitate intellectus, sequitur actus reflexus in intellectu.” Quaest. variae, q. 5; OTh VIII, 177–178: 449–464. Generally for the will rather than the intellect itself causing acts of the intellect, see Quaest. variae, q. 5; OTh VIII, 155–191: 4–736.Google Scholar
  11. 13.
    “...standum est in primo: quod prima intellectio intuitive videbitur, et illa intuitio pro statu isto impedit secundam intuitionem, non simpliciter, sed quia sola praesentialitas primae intellectionis non sufficit ad secundam intuitionem. Causa autem quare non sufficit non potest dari nisi natura rei quam per experientiam scimus. Sicut causa quare intellecta una re impeditur intellectio alterius rei non potest dari alia quam natura rei, quia istae intellectiones in nullo sibi penitus repugnant, sicut nec obiecta intellecta. Quod tamen ita sit, per experientiam novimus, nec aliter scire possumus.” Ord. I, prol., q. 1; OTh I, 66: 8–17. By God’s power, there can be infinite regress in the human intellect: “Et concedo processum in infinitum per potentiam divinam. Sed naturaliter loquendo, erit aliqua visio quae non potest videri; et hoc quia intellectus noster est potentia limitata, ideo potest in certum numerum visionum et non in maiorem. Sed in qua visione est status nescio. Forte tarnen status est in secunda visione, quia ipsa forte non potest naturaliter videri.” Quodl. I, q. 14; OTh IX, 80: 35–40. About the infinite regress, see also ibid. II, q. 12; OTh IX, 166–167: 42–54.Google Scholar
  12. 14.
    See footnote 8 on pages 110 — 111.Google Scholar
  13. 15.
    See footnote 9 on page 111.Google Scholar
  14. 16.
    quando aliquis amat, non oportet quod percipiat se amare, sed statim quando voluntas vult actum suum cognosci, secunda volitio causatur a voluntate et a prima volitione et cognitione qua cognoscitur obiectum amatum. Et istis positis, statim sine omni activitate intellectus, sequitur naturaliter unus alius actus cognitionis quo cognoscitur primus actus amandi.” Quaest. variae, q. 5; OTh VIII, 179: 481–487. See also ibid., 178–179: 472–481.Google Scholar
  15. 17.
    “...praeter habitum non oportet aliud ponere in intellectu...omnia illa quae possunt salvari per speciem, possunt salvari per habitum; igitur habitus requiritur et species superfluit...species non ponitur nisi propter assimilationem vel propter causationem intellectionis, vel propter repraesentationem obiecti, vel propter determinationem potentiae, vel propter unionem moventis vel moti. Propter ista maxime ponitur species. Sed propter nullum istorum oportet ponere, igitur non est ponenda.” Rep. II, q. 12–13; OTh V, 271: 11–12; 272: 3–4, 17–21. About Ockham’s proofs, see ibid., 272: 23 — 276: 11. “...ipsamet res singularis quae primo terminat actum videndi corporalem, ipsamet omnino indistincta terminat actum phantasiandi et intelligendi abstractive, et nulla species terminat.” Rep. III, q. 3; OTh VI, 122: 4–7.Google Scholar
  16. 18.
    “...talis actus assentiendi est complexus et praesupponit formationem complexi qualis non potest esse in parte sensitiva, quare talis actus ponitur in intellectu.” Rep. IV, q. 14; OTh VII, 314: 21 — 315: 2.Google Scholar
  17. 19.
    “...formatio propositionis non possit fieri nisi mediante voluntate...” Ord. I, d. 3, q. 4; OTh II, 438: 16–17. "...ad causandum tantum actum quo apprehenditur complexum, qui dicitur compositio, concurrit actus voluntatis...posito actu voluntatis quo voluntas vult tale complexum formare et positis notitiis incomplexis terminorum illius complexi, necessario sequitur actus apprehendendi sive formandi illud complexum, sicut effectus sequitur necessario et naturaliter ad causam suam.” Quaest. variae, q. 5; OTh VIII, 169–170: 268–269, 285–289.Google Scholar
  18. 20.
    This capacity is based on habits generating acts similar to the ones that generated the habits themselves. “...dico quod memoria dupliciter accipitur: uno modo pro potentia habente aliquem habitum vel qualitatem derelictam ex actu praeterito, virtute cuius potest talis potentia in aliquem consimilem actum et eiusdem rationis cum actu praeterito, qui quidem actus praeteritus aliquid requirit ad suum esse quod non exigitur ad esse secundi actus, puta obiectum extra...Primo modo accipiendo memoriam, dico quod memoria repetitur in parte sensitiva et intellectiva, quia certum est quod in utraque derelinquitur aliqua qualitas mediante qua potest in aliquem actum in quem prius non potuit et in actum consimilem primo actui, sicut diffuse est probatum...” Rep. IV, q. 14; OTh VII, 297: 11–17; 298: 7–11.Google Scholar
  19. 21.
    “Alio modo [memoria] accipitur pro potentia quae potest in actum recordandi proprie dictum mediante habitu generato ex actibus praeteritis, non quidem incomplexis sed complexis, puta ex istis ‘intelligo me nunc audire vel videre hoc’ . Ex istis et similibus generatur alius habitus ab habitu generato ex actibus incomplexis intuitivis vel abstractivis, et mediante tali habitu cognosco postea evidenter per actum recordandi quod hoc vidi et hoc audivi. Et ratio est quia habitus semper inclinat ad actus consimiles illis ex quibus generatur... Secundo modo loquendo de memoria dico tamquam certum quod est in parte intellectiva, sed non est ita certum quod est in parte sensitiva. Primum probatur, quia illa potentia quae potest cognoscere actum suum esse praeteritum vel praecessisse habet memoriam proprie dictam. Sed intellectus est huiusmodi. Probatio, quia probatum est prius quod [intellectus] intuitive videt actum suum et potest tunc cognoscere evidenter quod actus suus est. Et ex illo actu complexo evidenti generatur habitus inclinans evidenter ad cognoscendum quod ille actus fuit, et ille est actus recordandi, igitur etc.” Rep. IV, q. 14; OTh VII, 297: 18 — 298: 4, 13 — 299: 2. “...dico quod illa notitia evidens qua intellectus evidenter assentit huic complexo ‘hoc vidi’, ‘hoc audivi’ causatur ex notitia intuitiva terminorum. Sed intuitiva duplex est, sicut alibi patet: quaedam perfecta, quaedam imperfecta. Perfecta est illa mediante qua intellectus evidenter iudicat quod talis actus est, et haec est generativa habitus incomplexi inclinantis partialiter ad actum recordativum, mediate tarnen. Imperfecta est illa mediante qua intellectus evidenter iudicat quod talis actus fuit, et intuitiva imperfecta generatur ex intuitiva perfecta. Tunc dico quod ista notitia evidens praedicti complexi causatur ex notitia intuitiva imperfecta terminorum, et hoc praesupponit, naturaliter loquendo, intuitivam perfectam.” Rep. IV, q. 14; OTh VII, 312: 4–16. “Cognitio autem intuitiva imperfecta est illa per quam iudicamus rem aliquando fuisse vel non fuisse. Et haec dicitur cognitio recordativa; ut quando video aliquam rem intuitive, generatur habitus inclinans ad cognitionem abstractivam, mediante qua iudico et assentio quod talis res aliquando fuit quia aliquando vidi eam...cognitio intuitiva imperfecta est simpliciter cognitio abstractiva.” Rep. II, q. 12–13; OTh V, 261: 13–18, 262: 5–6. For Ockham’s whole theory of the memory, see Rep. IV, q. 14; OTh VII, 278: 2 — 317: 7. See also Baudry 1958, 147–148; Fuchs 1952, 29–42.Google Scholar
  20. 22.
    “...volitio non potest esse sine intellectione, et causatur ab ea.” Ord. I, prol., q. 9; OTh I, 263: 24 — 264: 1. “...dico quod actus volendi est effective ab actu intelligendi.” Ord. I, d. 3, q. 10; OTh II, 566: 5–6. “...nec est hoc magis inconveniens quam quod idem effectus, puta volitio, producatur libere et contingenter a voluntate, et naturaliter et necessario a cognitione...” Quodl. II, q. 8; OTh IX, 146: 37–39.Google Scholar
  21. 23.
    “...cognitio actualis in intellectu quodammodo inclinat voluntatem ut causa partialis respectu sui actus.” Rep. III, q. 5; OTh VI, 158: 1–2. “...actus dictandi in intellectu inclinat ad actum voluntatis, quia actus intelligendi est vere causa efficiens respectu volitionis et non obiectum extra.” Rep. III, q. 12; OTh VI, 396: 6–8.Google Scholar
  22. 24.
    “...aliquid potest esse opus humanum, nullo exsistente in intellectu nisi sola notitia intuitiva alicuius rei vel aliquarum rerum, quia habita sola notitia intuitiva potest diligi quod est quoddam opus.” Ord. I, d. 27, q. 2; OTh IV, 224: 23 — 225: 3. “...non minoris virtutis est voluntas in eliciendo actum suum quam appetitus sensitivus in eliciendo suum. Sed appetitus sensitivus potest elicere actum suum circa obiectum nude ostensum et apprehensum a sense sine omni compositione et divisione praecedente intellectus vel sensus. Igitur multo magis hoc potest voluntas.” Rep. II, q. 16; OTh V, 364: 2–7. “...non maior ostensio obiecti requiritur a parte voluntatis quam a parte appetitus sensitivi...ad hoc quod voluntas habeat actum suum solum requiritur ostensio obiecti praecedens sine omni iudicio rationis.” Rep. III, q. 5; OTh VI, 161: 8–10, 12–14. “...non plus dependet voluntas in volendo ab intellectu quam appetitus sensitivus a sua cognitiva; sed appetitus sensitivus potest in actum suum facta sola ostensione obiecti sine omni iudicio vel dictamine; igitur multo magis voluntas.” Quaest. variae, q. 7, a. 3; OTh VIII, 368: 636–639. 25 “...voluntas non necessario conformetur iudicio rationis, potest tamen conformari iudicio rationis tam recto quam erroneo.” Ord. I, d. 1, q. 6; OTh I, 503: 18–19. “..non est talis connexio inter intellectum et voluntatem quin voluntas possit in oppositum iudicati ab intellectu; aliter non posset peccare.” Rep. III, q. 11; OTh VI, 355: 15–17. “...potentia obliquabilis quae non necessario conformatur rationi rectae, qua ratione potest in oppositum unius dictati ab intellectu eadem ratione potest in oppositum alterius dictati. Sed voluntas creata est obliquabilis, et potest in oppositum unius dictati hic in via, patet per experientiam. Igitur non obstante quod intellectus dictet hoc esse finem ultimum, potest voluntas nolle illum finem.” Rep. IV, q. 16; OTh VII, 350: 22 — 351: 5.Google Scholar
  23. 26.
    “...ex hoc quod voluntas creata est defectibilis, potest velle impossibile et illud quod includit contradictionem, cuiusmodi est infinita esse.” Quodl. II, q. 9; OTh IX, 154–155: 114–116. “...voluntas nostra potest velle impossibile...” Ord. I, d. 1, q. 4; OTh I, 439: 2–3. “...[voluntas] potest velle et nolle impossibile...” Rep. IV, q. 16; OTh VII, 353: 16–17.Google Scholar
  24. 27.
    “...omne commodum — sive verum sive aestimatum — potest esse obiectum volitionis...” Ord. I, d. 1, q. 6; OTh I, 505: 25 — 506: 2.Google Scholar
  25. 28.
    “...omne incommodum potest esse obiectum nolitionis, sive sit vere incommodum sive aestimatum...sed Deus potest tali esse incommodum, saltem aestimatum; igitur Deus potest esse obiectum nolitionis.” Ord. I, d. 1, q. 1; OTh I, 505: 24–25; 506: 2–3.Google Scholar
  26. 29.
    “Tarnen si esset possibile quod esset amor in voluntate sine omni cognitione praevia, notitia intuitiva illius amoris nullam aliam praesupponeret. Sed hoc non est possibile pro statu isto. ”Ord. I, prol., q. 1; OTh I, 67: 18–20. “...dilectio contingenter respicit cognitionem in communi, quia potest esse sine omni cognitione, saltem per potentiam Dei, licet non naturaliter. ”Rep. IV, q. 6; OTh VII, 91: 12–14. “...dilectio potest esse sine cognitione intuitiva et abstractiva; igitur potest esse per potentiam divinam sine omni cognitione. ”Quodl. IV, q. 18; OTh IX, 394: 147–148. Marilyn McCord Adams “suspects” that Ockham does not think that “it is logically possible for an act of love to exist without any awareness of its object.” This does not seem to be the case. Adams 1987, 514.Google Scholar
  27. 30.
    See pages 93–95.Google Scholar
  28. 31.
    “...Philosophus intelligit de passionibus sensitivis quae non sunt in potestate nostra, cuiusmodi sunt actus appetitus sensitivi surrepticii; puta timere, irasci, quibus statim homo capitur facta apprehensione obiectorum, nec sunt in potestate sua... ”Quodl. II, q. 17; OTh IX, 188: 52–55.Google Scholar
  29. 32.
    “Tales autem actus surrepticii non sunt in voluntate, quia omnes actus qui sunt in voluntate, sunt in potestate voluntatis. ”Quodl. II, q. 17; OTh IX, 188: 58–60. In Quaestiones varice, q. 6, a 9, Ockham, when dealing with precipitate pleasure (that is not an act), ponders the possibility that there are acts in the will that are not in the power of the will but that are naturally caused by apprehension and the will. “...est dubium de delectationibus subreptitiis, a quo causantur...Respondeo: semper tales delectiones (sic) causantur a volitionibus praeviis. Sed tales volitiones forte non sunt in potestate voluntatis, sed causantur naturaliter ab apprehensione intellectus et a voluntate, et postea eadem naturalitate et necessitate causant delectationem. Vel si sint in potestate voluntatis, tunc voluntas numquam delectaretur nisi libere vellet.” Quaest. variae, q. 6, a. 9; OTh VIII, 266: 328–329, 332–337.Google Scholar
  30. 33.
    “Voluntas autem quando obiectum prius desideratum est praesens sibi — vel alteri cui desideravit — non habet tunc actum desiderii, propter eandem rationem, sed habet tunc actum amicitiae quo diligit tale obiectum in se, quia ille actus potest indifferenter esse respectu praesentis et absentis. Et tunc mediante isto actu causatur delectatio in voluntate. Et forte ista delectatio augetur per apprehensionem praesentiae talis obiecti. Et post actum desiderii potest illa cognitio causare delectationem in voluntate immediate sicut in appetitu sensitivo. Et ideo vel est duplex delectatio: una sequens actum desiderii quando obiectum est praesens, et illa causaretur tunc ab obiecto et cognitione apprehensiva, sicut est in appetitu sensitivo, et alia causatur ab actu amicitiae — quod videtur superfluum; vel erit una delectatio intensior si solum haberet actum desiderandi vel amandi — et hoc videtur verum.” Rep. IV, q. 16; OTh VII, 360: 6–20.Google Scholar
  31. 34.
    In Scriptum in librum primum Sententiarum, d. 1, q. 6 Ockham states that freedom can be taken in three ways, but when speaking about the will, it is taken to mean the same as contingency. "...distinctio est de libere frui. Quia libertas uno modo distinguitur a coactione, et sic accipitur impropriissime, quia isto modo libertas potest competere intellectui. Alio modo opponitur servituti creaturae rationales, et hoc vel servituti culpae vel servituti poenae. Et hoc modo beati sunt liberiores quam viatores, quia magis liberi a servitute culpae et poenae. Alio modo opponitur necessitati secundum quod necessitas opponitur contingenti secundo modo dicto in priori distinctione [de contingenti]. Et sic libertas est quaedam indifferentia et contingentia, et distinguitur contra principium activum naturale. Et sic utuntur philosophi libertate et voluntate, et isto modo distinguuntur principia activa II Physicorum et IX Metaphysicae.” Ord. I, d. 1, q. 6; OTh I, 501: 13–24. In Quaestiones in librum secundum Sententiarum, q. 15 Ockham puts it thus: “...dico quod libertas accipitur quinque modis. Uno modo ut opponitur servituti culpae, secundo modo ut opponitur servituti miseriae, tertio modo ut opponitur servituti poenae, quarto modo ut opponitur coactioni, quinto modo ut opponitur immutabilitati.” Rep. II, q. 15; OTh V, 354: 7 — 355: 2. See also the following sections: “...voluntas respectu cuiuscumque obiecti libere et contingenter agit, igitur simpliciter de potentia sua absoluta potest cessare ab actu suo.” Ord. I, d. 1, q. 2; OTh I, 399: 10–12. “...[libertas] est unum nomen connotativum importans ipsam voluntatem vel naturam intellectualem connotando aliquid contingenter posse fieri ab eadem.” Ord. I, d. 10, q. 2; OTh III, 344: 15–17. “...omnem actum causatum in voluntate a voluntate libere potest voluntas impedire.” Rep. II, q. 15; OTh V, 340: 13–14. “...voco libertatem potestatem qua possum indifferenter et contingenter diversa ponere, ita quod possum eumdem effectum causare et non causare, nulla diversitate existente alibi extra illam potentiam.” Quodl. I, q. 16; OTh IX, 87: 12–15. See also Baudry 1958, 135–138; Kuc 1986, 281. Ockham remarks that freedom cannot be distinguished from spontaneity. “...libertas et spontaneitas videntur non posse distingui.” Ord. I, d. 10, q. 2; OTh III, 340: 15. David Clark comments on Ockham’s remark: “`Spontaneous causality’ is Ockham’s metaphor although the phrase has little explanatory value.” Clark 1978, 147–148. In this study, I do not particularly deal with the question of liberum arbitrium in Ockham. For this in the voluntaristic tradition, see Kent 1995. I also do not go into such theological problems of free will like its relationship with God’s omnipotence, omniscience and predestination.Google Scholar
  32. 35.
    “...distinctio est de contingenti: quod dupliciter accipitur — ad praesens — frui aliquo contingenter sicut et producere aliquid contingenter. Uno modo quod simpliciter potest frui et non frui, vel producere et non producere. Et isto modo quidquid producit quemcumque effectum, producit contingenter, quia potest Deus facere quod non producat. Alio modo accipitur pro illo quod producit aliquem effectum, et nullo variato ex parte sua nec ex parte cuiuscumque alterius habet in potestate sua ita non producere sicut producere, ita quod ex natura sua ad neutrum determinatur. Et eodem modo dicendum est de contingenter frui. Et isto secundo modo intelligitur quaestio [de libertate actus fruendi]. ”Ord. I, d. 1, q. 6; OTh I, 501: 2–12. “...voluntas indeterminate fertur in obiectum suum... ”Rep. III, q. 11; OTh VI, 354: 11–12. “...[voluntas] propter libertatem suam potest indifferenter agere unum oppositorum vel reliquum, ita quod si esset sola passiva et nullo modo activa, non videtur quomodo posset salvari eius libertas. ”Rep. IV, q. 16; OTh VII, 358: 4–7. “...volitio et nolitio sunt contraria quae possunt successive esse in eodem subiecto sine omni mutatione alia quam ad istas formas tam a parte corporis quam a parte intellectus. Patet enim quod aliquis odiens aliquem potest eum diligere sine omni mutatione nova corporali et etiam intellectuali solum ex libertate voluntatis; igitur sola voluntas est subiectum istarum formarum. ”Quodl. I, q. 11; OTh IX, 67–68: 41–47. “...voluntas libere potest velle aliquid et non velle in tantum quod volente aliquid operari, nulla facta mutatione circa intellectum vel circa ipsam primam operationem voluntatis et eius actum nec etiam facta aliqua mutatione circa quodcumque extra, potest ipsa destruere illud velle quod habet, et alium effectum contrarium illi de novo producere, vel potest aequaliter ilium eundem effectum in se continuare et alium non producere de novo, ita quod aequaliter se habet ad producere et non producere, quia nulla mutatione facta praevia potest producere et potest non producere. Aequaliter etiam se habet ad effectus contrarios, quia potest causare dilectionem alicuius vel odium. ”Exp. Phys. Arist. II, c. 8; OPh IV, 319–320: 111–120. See also Tract. praedest., q. 3; OPh II, 536: 84–98; Exp. Phys. Arist., prol., OPh IV, 5: 9–15. The will producing its acts de novo: Quaest. Phys. Arist., q. 126; OPh VI, 737–738: 83–94; Quaest. Phys. Arist., q. 127; OPh VI, 740: 69–81. The contingency does not, however, mean that the will could cause or not cause an act simultaneously. See, for instance, Clark 1978,146–147.Google Scholar
  33. 36.
    See Saarinen 1994, 168.Google Scholar
  34. 37.
    Quaest. variae, q. 4; OTh VIII, 117–118: 404–429.Google Scholar
  35. 38.
    “...in agente libere est instantia manifesta, quia obiectum cognitum potest esse praesens voluntati in ratione volibilis, et Deus similiter ad causandum, et similiter omnia requisita ad actum volendi et sufficientia possunt manere per tampus magnum, et tarnen non oportet quod eliciatur actus volendi, quia hoc totum est in libertate voluntatis quae potest libere elicere et non elicere, sicut sibi placet quantumcumque omnia sufficientia ad actum volendi sint praesentia et bene disposita, ita quod agens liberum exsistens in potentia essentiali ad actum, potest exire in actum ex se solo sine omni alio extrinseco quocumque modo aliter concurrente nunc quam prius, per casum positum.” Rep. IV, q. 15; OTh VII, 333: 19 — 334: 5. “...posito omni sufficienti et necessario requisito ad talem actum, puta ad actum [voluntatis], si obiectum cognoscatur, et Deus velit concurrere cum voluntate ad causandum quando placet voluntati, potest voluntas ex sua libertate — sine omni alia determinatione actuali vel habituali — actum illum vel eius oppositum elicere vel non elicere. Et ideo respectu illius actus non (poitet in aliquo quod determinetur voluntas nisi a se ipsa.” Rep. IV, q. 16; OTh VII, 359: 3–10. “...[voluntas] potest in se ipsa producere velle et nolle sicut placet sibi.” Exp. Periherm. Arist. II, c. 7; OPh II, 481: 57–58. See also Quaest. variae, q. 6, a. 11; OTh VIII, 303: 352–364.Google Scholar
  36. 39.
    Clark 1978, 148.Google Scholar
  37. 40.
    “...utrum possit probari sufficienter quod voluntas est libera...dico quod non potest probari per aliquam rationem, quia omnis ratio hoc probans accipiet aeque ignotum cum conclusione vel ignotius. Potest tarnen evidenter cognosci per experientiam, per hoc quod homo experitur quod quantumcumque ratio dictet aliquid, potest tarnen voluntas hoc velle vel non velle vel nolle.” Quodl. I, q. 16; OTh IX, 87–88: 18–19, 23–28. See also Perler 1988, 254–255.Google Scholar
  38. 41.
    About the rational and authoritative proofs, see Exp. Phys. Arist. II, c. 8; OPh IV, 320–324: 121–269.Google Scholar
  39. 42.
    “...voluntas non habet inclinationem naturalem ad aliquid quod fit in ea plus quam ad eius oppositum, ideo voluntas non potest moveri violenter, quia violenter movetur aliquid quod movetur contra inclinationem naturalem in eo.” Rep. III, q. 6; OTh VI, 175: 21 — 176: 1. "...agente libero, quod non plus inclinatur ex natura sua ad unum effectum quam ad alium...” Quodl. IV, q. 1; OTh IX, 300: 152–154. Ockham about ‘inclination’: “...inclinare est actum causare, quod reputo verum...Large accipiendo ‘inclinationem’, non est aliud quam esse in potentia ad aliud sine omni inclinatione et activitate ad contrarium; et sic materia est in potentia naturali ad formam et inclinatur ad earn...Stricte accipitur ‘inclinatio’ secundum quod addit aliquid ultra esse in potentia receptiva, puta activitatem...breviter sic inclinare idem est quod agere.” Quodl. III, q. 22; OTh IX, 289–290: 23–24,34–40,44–45.Google Scholar
  40. 43.
    See pages 133–137.Google Scholar
  41. 44.
    For Ockham’s ethics, see Adams 1986, Freppert 1988, Holopainen 1991, Wood 1997, Müller 2000.Google Scholar
  42. 45.
    “Sed fines sunt obiecta primaria actus voluntatis...omnes circumstantiae actus voluntatis sunt obiecta partialia illius actus, ita quod finis in omni actu est obiectum principale...Aliae circumstantiae sunt obiecta secundaria partialia respectu illius actus.” Rep. III, q. 11; OTh VI, 380: 13–14; 381: 12–15. “...recta ratio, sive locus sive tempus sive finis sive quaecumque circumstantia [quae] est obiectum partiale actus virtuosi in voluntate...” Rep. III, q. 12; OTh VI, 416: 7–9. Ockham’s example is a virtuous act of the will by which someone wills to pray to God. In this case, the principal object is (has to be) to honor God. The common object is the act of praying. The secondary and partial objects are right reason, Sunday (time) and the church (place): “Exemplum: si enim ad hoc quod actus voluntatis quo aliquis vult orare Deum sit perfecte virtuosus requirantur necessario istae circumstantiae: quod velit orare propter honorem Dei, secundum rectum dictamen rationis, in tempore statuto, puta die dominico, in loco debito, puta in ecclesia, tunc iste actus sic virtuosus habet honorem Dei pro obiecto principali, actum orandi pro obiecto communi, rectam rationem, diem dominicum et ecclesiam pro obiectis secundariis et partialibus...” Rep. III, q. 11; OTh VI, 381: 16 — 352: 5.Google Scholar
  43. 46.
    “Puta si diligam aliquem hominem, non propter aliquem finem bonum vel malum, nec secundum rectam rationem nec contra, nec loco nec tempore debito nec non [debito], et ita de aliis circunstantiis virtuosis et vitiosis, iste actus nec est bonus moraliter nec malus sed neuter et indifferens. Ad hoc igitur quod fiat bonus vel malus, oportet eum circumstantionari circumstantiis virtuosis vel vitiosis, puta quod voluntas diligat illum hominem propter finem talem, et tempore debito, et sic de aliis. Sed sic diligendo habet alium actum quia...circumstantiae non sunt nisi obiecta partialia actus voluntatis virtuosi ad quorum variationem variatur necessario actus.” Rep. III, q. 11; OTh VI, 384: 6–14, 15–16. See also ibid., q. 12; OTh VI, 412: 7–11.Google Scholar
  44. 47.
    “Alio modo potest dici quod aliquis actus sit indifferens in voluntate si causetur totaliter a Deo, quia tunc nec dicetur bonus moraliter nec malus, quia ista nomina connotant activitatem voluntatis sicut meritorius actus...si Deus faceret in voluntate mea actum conformem rationi rectae, voluntate nihil agente, non esset ille actus meritorius nec virtuosus. Et ideo requiritur ad bonitatem actus quod sit in potestate voluntatis habentis ilium actum.” Rep. III, q. 11; OTh VI, 389: 6–9, 19–22. Here Ockham speaks about acts which are not free because God has been the total cause of them, but as will be seen below, there can also be such acts naturally.Google Scholar
  45. 48.
    “...si quaeratur utrum aliquis actus voluntatis possit esse indifferens primo ad bonitatem et malitiam et post fieri bonus vel malus denominatione extrinseca sicut actus partis sensitivae, tunc distinguendum est. Quia aut ponitur quod in voluntate possunt esse simul duo actus volendi naturaliter, aut non. Si non, tunc in voluntate non potest esse aliquis actus indifferens dicto modo, quia non posset sic esse indifferens nisi quatenus posset conformari alteri actui perfecte et intrinsece virtuoso, sicut actus appetitus sensitivi non dicitur aliter virtuosus, ut patet. Si autem duo actus volendi possunt simul esse naturaliter in voluntate, quod credo esse verum sicut in primo probatum est, tunc in voluntate potest esse aliquis actus indifferens modo praedicto.” Rep. III, q. 11; OTh VI, 385: 10 — 386: 2. “...concedo conclusionem quod in voluntate possunt esse simul duo actus volendi.” Ord. I, d. 1, q. 1; OTh I, 389: 22–23.Google Scholar
  46. 49.
    “ ..amare patrem absolute, sine omni circumstantia, quandoque est actus rectus et quandoque deformis, quia propter assistentiam novi actus potest dici rectus, puta si continuet illum amorem bona intentione, puta propter praeceptum divinum; et tunc dicitur rectus propter actum quo vult ilium actum continuare propter praeceptum divinum. Et idem actus postea dicitur deformis propter carentiam istius actus necessario virtuosi, vel propter positionem alterius actus essentialiter vitiosi, puta si velit ilium actum continuare propter vanam gloriam.” Quodl. III, q. 15; OTh IX, 260: 52–60. See also Rep. III, q. 11; OTh VI, 386: 2 — 387: 7.Google Scholar
  47. 50.
    See Marilyn McCord Adams’s and Norman Kretzmann’s discussion of this, William Ockham 1969, 30–32. See also Quodlibet II, q. 6 where Ockham explains his view of deliberation. In that text, Ockham defends the opinion that an angel can have a meritorious act of the will in the first moment of its existence. This means that the deliberation which is needed for the meritorious act of the will can be instantaneous and simultaneous with the act of the will. Quodl. II, q. 6; OTh IX, 138–141: 4–139.Google Scholar
  48. 51.
    Ord. I, d. 1, q. 6; OTh I, 493: 17 — 500: 17; Quaest. variae, q, 6, a. 9; OTh VIII, 259: 168--173; Quaest. variae, q, 6, a. 11; OTh VIII, 302: 352–360. See also Rep. III, q. 7; OTh VI, 210:18 — 211: 18. For various cases in which acts of the will necessitate other acts of the will, see sub-chapter 4.2.Google Scholar
  49. 52.
    “...obiectum non est causa immediata delectationis, sed causa immediata delectationis est ipse actu voluntatis. Et ratio est quia posito actu voluntatis aequali — sive obiectum sit sive non sit — sequitur aequalis delectatio, et sine actu voluntatis nullo modo potest sequi delectatio. Ergo solus actus voluntatis erit causa immediata.” Ord. I, d. 1, q. 3; OTh I, 415: 17–22. See also ibid., 414: 23 — 415: 16.Google Scholar
  50. 53.
    “...semper [posito actu voluntatis] sequitur delectatio vel tristitia nisi sit impedimentum. Sed aliquando est impedimentum, sicut quando est summa tristitia impeditur actus voluntatis a delectatione, quae deberet sequi, propter ipsam tristitiam.” Ord. I, d. 1, q. 3; OTh I, 422: 12–16. “Ad Augustinum leviter diceretur quod est ibi praedicatio causalis, quia amor fruens est causa delectationis et laetitiae nisi impediatur.” Ord. I, d. 1, q. 3; OTh I, 412: 14–16. For the impediments, see also e.g. Quaest. variae, q. 6, a. 11; OTh VIII, 268–270: 362–421.Google Scholar
  51. 54.
    “Si dicatur quod qua ratione cognitio sensitiva est causa immediata delectationis in appetitu sensitivo, eadem ratione cognitio intellectiva erit causa immediata delectationis in appetitu intellectivo, respondeo negando consequentiam. Et causa est quia praeter notitiam intellectivam et delectationem est unus actus voluntatis medius, et ideo ille erit causa; sed praeter cognitionem sensitivam et delectationem in appetitu sensitivo non est talis actus medius, et ideo cognitio sensitiva erit causa immediata.” Ord. I, d. 1, q. 3; OTh I, 421: 1–8.Google Scholar
  52. 55.
    “ omnis delectatio et tristitia causatur in voluntate mediante volitione vel nolitione...Sed volitio et nolitio est duplex: quaedam absoluta, quaedam condicionata. Absoluta est illa qua simpliciter volo aliquid sine omni condicione; condicionata est illa qua volo vel nolo sub condicione, sicut nauta nolet proicere merces in mari si posset evadere submersionem. Et utraque tam volitio quam nolitio absoluta et condicionata est sufficiens ad causandum tristitiam et delectationem modo prius declarato.” Quaest. variae, q. 6, a. 9; OTh VIII, 265: 297–298, 299–305. “...delectatio est quaedam passio causata naturaliter a dilectione ...delectatio voluntatis causatur immediate a dilectione, ita quod dilectio causatur acognitione sicut a causa partiali, et delectatio causatur immediate a dilectione...delectatio est quaedam qualitas consequens dilectionem sicut effectus causam...” Quaest. variae, q. 6, a. 11; On VIII, 308–310: 486,510–512,525–527.Google Scholar
  53. 56.
    “Ex quibus patet quod illi duo modi quod Mannes ponit causare delectationem et tristitiam non sunt veri. Ponit enim quattuor modos quibus potest causari delectatio vel tristitia in voluntate, quaestione praeallegata quorum duo modi sunt per volitionem absolutam et volitionem condicionatam, et isti sunt veri. Alii sunt quod si obiectum sit naturaliter conveniens vel disconveniens voluntati, potest causare tristitiam vel delectationem in voluntate sine omni actu libere elicito, sed solum mediante velle naturali qui non est actus elicitus. Alius modus est si obiectum sit conveniens vel disconveniens sensui, potest causare delectationem vel tristitiam in voluntate sine omni volitione libere elicita praevia. Sed isti modi falsi sunt et contra omnem experientiam. Nec potest dictum istud improbari nisi per experientiam. Si enim voluntas non haberet nisi actum desiderii vel fugiendi, sicut habet appetitus sensitivus, tunc haberet evidentiam. Quia tunc quando res desiderata haberetur, cessarent illi actus et causarentur praedictae passiones [delectatio et tristitia] ab apprehensione intellectus obiecti iam habiti. Sed quia, ut alibi patet, non tantum voluntas habet praedictos actus [actum desiderii et fugiendi] sed actum complacentiae sive amicitiae quo diligit rem habitam praesentem, ideo numquam causat illa apprehensio aliquid in voluntate nisi mediante aliqua volitione vel nolitione. ”Quaest. variae, q. 6, a. 9; OTh VIII, 265–266: 306–327.Google Scholar
  54. 57.
    “Sed tune est dubium de delectationibus subreptitiis, a quo causantur...Respondeo: semper tales delectiones (sic) causantur a volitionibus praeviis. Sed tales volitiones forte non sunt in potestate voluntatis, sed causantur naturaliter ab apprehensione intellectus et a voluntate, et postea eadem naturalitate et necessitate causant delectationem. Vel si sint in potestate voluntatis, tune voluntas numquam delectaretur nisi libere vellet. ”Quaest. variae, q. 6, a. 9; OTh VIII, 266: 328–329, 332–337.Google Scholar
  55. 58.
    “...nec delectatio praedicta nec tristitia est respectu obiectorum non habitorum respectu quorum est actus desiderandi vel fugiendi in utraque potentia. Sed utraque est vel respectu actus apprehensivi quo tale obiectum desideratum apprehenditur vel respectu actus desiderii quo appetitur tale obiectum vel respectu utriusque. Et isti actus, tam apprehensivus quam appetitivus, habentur et sunt praesentes...Quoad delectationem in voluntate, sic est quod intellectus apprehendit illud obiectum et cogitat de illo et percipit et apprehendit cognitionem suam quam iam actualiter habet, et voluntas vult illam cognitionem actu complacentiae, non actu desiderii, qui iam habetur. Ex tali volitione cognitionis habitae sequitur delectatio in voluntate, et nullo modo respectu actus formicandi qui non habetur. Sed vel causatur respectu cognitionis intellectus vel respectu visionis corporalis vel respectu actus desiderandi appetitus sensitivi. Puta si intellectus intelligat illam visionem corporalem et actum appetendi sensitivum et cognitionem propriam, et voluntas velit quemcumque istorum actuum, statim causatur in voluntate delectatio, et hoc quia obiectum illius volitionis habetur, puta actus quicumque praedictus. ”Quaest. variae, q. 6, a. 9; OTh VIII, 254–255: 70–76, 79–91. “...dico quod nec tristitia nec delectatio est respectu absentium non habitorum...nec in appetitu sensitivo nec in voluntate...Similiter in voluntate sunt [tristitia et delectatio] respectu intellectionis, volitionis, vel nolitionis, quia de illis delectatur voluntas vel tristatur, et non de actu desiderato. Potest enim sensus interior apprehendere actum sensus exterioris secundum Philosophum et actum desiderandi et fugiendi, et talis actus apprehensivus causat immediate dolorem vel delectationem in appetitu sensitivo. Eodem modo est de intellectu et voluntate.” Quodl. III, q. 17; OTh IX, 271–272: 85–86, 87–88, 91–97.Google Scholar
  56. 59.
    “...si nolit per actum positivum inimico suo bonum et illud nolitum eveniat sicut nolitum est, et hoc quia bonum non accidit sibi nec malum, vel quia malum evenit sibi, tunc iste sic nolens habet statim actum volendi respectu carentiae boni vel respectu mali quod evenit. Et ille actus volendi causatur naturaliter et necessario ab actu nolendi primo et voluntate...Et ideo forte ex sola volitione potest causari delectatio in voluntate sine omni actu nolendi, puta si volo alicui bonum et illud eveniat...nec ex sola nolitione sine omni actu volendi medio potest causari delectatio.” Quaest. variae, q. 6, a. 9; OTh VIII, 259–260: 174–180, 180–182, 185–186.Google Scholar
  57. 60.
    “...ex sola volitione non potest causari tristitia quia tristitia, secundum Augustinum, accidit nobis nolentibus...dico quod si velit sibi bonum et oppositum eveniat, statim elicit actum nolendi respectu oppositi mali et ille actus forte causatur naturaliter a volitione praecedente respectu boni et a voluntate ita naturaliter sicut ignis naturaliter calefacit. (Sicut si quis vult sanari efficaciter et scit sanitatem consequi non posse sine potione amara, necessitatur voluntas ad volendum potionem amaram. Nec est in eius potestate illam potionem simpliciter non velle, stante praedicto casu, licet possit contingenter velle potionem amaram cessante volitione efficaci.)...Et ex sola nolitione potest causari tristitia in voluntate, puta si nolo aliquid et illud nolitum non eveniat.” Quaest. variae, q. 6, a. 9; OTh VIII, 258–260: 162–164, 164–168(173), 182–184. “...tristitia autem et poena non possunt esse sine actu nolendi poenam...” Rep. II, q. 15; OTh V, 340: 1–2. “...secundum Augustinum tristitia [dissensio] est [ab his rebus] quae nobis nolentibus acciderunt.” Rep. IV, q. 16; OTh VII, 347: 12–14.Google Scholar
  58. 61.
    “Voluntas autem quando obiectum prius desideratum est praesens sibi — vel alteri cui desideravit — non habet tunc actum desiderii, propter eandem rationem, sed habet tunc actum amicitiae quo diligit tale obiectum in se, quia ille actus potest indifferenter esse respectu praesentis et absentis. Et tunc mediante isto actu causatur delectatio in voluntate. Et forte ista delectatio augetur per apprehensionem praesentiae talis obiecti. Et post actum desiderii potest illa cognitio causare delectationem in voluntate immediate sicut in appetitu sensitivo. Et ideo vel est duplex delectatio: una sequens actum desiderii quando obiectum est praesens, et illa causaretur tunc ab obiecto et cognitione apprehensiva, sicut est in appetitu sensitivo, et alia causatur ab actu amicitiae — quod videtur superfluum; vel erit una delectatio intensior si solum haberet actum desiderandi vel amandi — et hoc videtur verum.” Rep. IV, q. 16; OTh VII, 360: 6–20.Google Scholar
  59. 62.
    It has been argued that, according to Ockham, pleasure and distress in the will are (at least mainly) caused by the acts of the will. Could it then be that the subject of pleasure and distress would not be the will but the act of the will? Ockham ends up thinking that even though pleasure is caused by the acts of the will, its subject is the will, not an act of the will. In other words, pleasure is not subjectively in the acts of the will, but in the will itself. Ockham’s argument runs as follows: Every subject that receives something that has an opposite, may receive also that opposite. Thus, if an act of willing received pleasure, it could also receive the opposite of pleasure, i.e., distress. But it would be disagreeable and perhaps even impossible that someone could love something a lot, and get distress from it. Therefore, the subject of both pleasure and love is the will. Ord. I, d. 1, q. 3; OTh I, 422: 18–25. Ockham, however, doubts whether it can rationally be proved sufficiently that the subject of pleasure is the will, not an act of the will. Ibid., 424: 26 — 425: 9.Google Scholar
  60. 63.
    “Quinto dico quod maior difficultas est de voluntate, quia voluntas non potest aliquid velle nisi cognitum nec sine cognitione, et actum ita perfectum potest elicere in prima cognitione sicut post multos actus elicitos; et ideo difficile est probare necessitatem ponendi habitum in voluntate. Potest tarnen sustineri rationabiliter et persuaderi; tumm quia facilius exit in actum post multos actus quam ante, et magis inclinatur ad actum; et actum intensiorem potest voluntas elicere post multos actus quam ante...post multos actus elicitos circa aliquod obiectum, cum maiore difficultate et tristitia potest elicere actum contrarium quam ante omnem actum, sicut quilibet experitur in se. Igitur necesse est ponere habitum generatum ex illis actibus.” Quodl. III, q. 20; OTh IX, 284: 58–66. (See until 77.) See also Rep. III, q. 11; OTh VI, 357: 16 — 358: 14; 363: 1–19; 365: 3–23.Google Scholar
  61. 64.
    “...in via [habitus] non necessitat voluntatem, igitur nec in patria. Patet de caritate.” Rep. II, q. 15; OTh V, 340: 22–23. “...quantumcumque inclinetur [potentia liberal in aliquod obiectum, potest tarnen de se propter suam libertatem in actum oppositum.” Rep. III, q. 11; OTh VI, 357: 16–18. b5 “...potest dici in proposito quod apprehenso aliquo concupiscibili, et stante inclinatione habitus in voluntate — inclinatione dico actuali, sicut homo experitur plus uno tempore quam alio — tunc dico quod non est in potestate voluntatis quin eliciat cum habitu inclinante aliquem actum circa illud. Et ille actus potest dici primus motus qui excusatur a peccato secundum doctores. Hoc etiam videtur Augustinus dicere quod non est in potestate nostra, quin visis per intellectum, tangamur in voluntate.” Rep. III, q. 7; OTh VI, 211: 21— 212: 7. See also Clark 1978, 139. For the extensively discussed theme of the first movements in the history of theology, see Lottin 1948, 493–589.Google Scholar
  62. 66.
    “...dico quod delectatio potest esse sine omni habitu. Unde primus actus ex quo generatur habitus potest esse delectabilis, et ita si semper eliceretur sine habitu posset esse delectabilis, et ita propter delectationem non oportet ponere habitum talem...non est causa delectationis nisi quia est causa actus quem consequitur delectatio...si est de ratione actus meritorii esse delectabilis, hoc non est nisi quia est de ratione sua quod sit amor vel procedens ab amore. Unde aliquando potest esse actus meritorius cum tristitia et dolore, sicut patet quando aliquis dolet meritorie de peccatis suis. Similiter, non est plus de ratione habitus causare delectationem quam tristitiam. Unde sicut habitus inclinans ad volitiones est aliquo modo causa delectationis, ita habitus inclinans ad actus nolitionis — quando aliquid evenit quod est nolitum — est aliquo modo causa tristitiae, et hoc quia ex istis actibus provenit delectatio et ex illis tristitia, et ita delectabilitas habitus nihil facit.” Ord. I, d. 17, q. 2; OTh III, 474: 3–7, 10–12, 13–23. “...de ratione habitus non est plus inclinare delectabiliter quam tristabiliter. Quod patet, quia sicut in voluntate est actus volendi ita actus nolendi, ita etiam ibi sunt habitus generati ex istis actibus. Sed habitus generatus ex actibus nolendi inclinat ad actum tristabiliter, sicut habitus generatus ex actibus volendi inclinat delectabiliter. Unde habitus generatus ex actibus odiendi, invidendi, detestandi inclinat tristabiliter ad omnem actum ad quem inclinat. Nullus enim potest aliquem odire delectabiliter.” Rep. III, q. 5; OTh VI, 158: 21 — 159: 7. “Nullus enim diceret quod habitus inclinans ad odium alicuius inclinat delectabiliter, sed tristabiliter. Unde dico quod quidam inclinat ad actum cum delectatione consequenti, sicut habitus generatus ex actibus diligendi; quidam inclinat ad actum cum tristitia, sicut habitus generatus ex actibus odiendi...” Rep. III, q. 7; OTh VI, 216: 12–17. “....aliquis habitus delectabiliter inclinat ad actum, puta habitus diligendi; et aliquis habitus inclinat tristabiliter, puta habitus odiendi; et hoc secundum quod actus eliciti sunt delectabiles vel tristabiles.” Quodl. III, q. 21; OTh IX, 288: 70–73. The other habits, namely the cognitive ones, incline neutrally to their acts: “...quidam ad actum inclinat neutro modo, sicut actus cognitivi. Nullus enim dubitat quin habitus speculandi [sit] aliquid naturale, et naturaliter inclinet ad actum sine omni delectatione vel tristitia in intellectu, licet tarnen post sequatur delectatio vel tristitia in appetitu mediante actu diligendi vel odiendi.” Rep. III, q. 7; OTh VI, 216: 17 — 217: 2. In this study, I shall not to a great extent discuss the important question of the virtuous habits generated by the acts of the will. They have been quite recently written by, among others, Rega Wood. See Wood 1997.Google Scholar
  63. 67.
    “...difficile est dare causam quare voluntas plus inclinatur ad volendum illud quod causat delectationem in appetitu sensitivo, et ad nolendum illud obiectum quod causat dolorem in appetitu sensitivo. Quia nec cognitio dictativa potest esse causa illius inclinationis, quia cognitio dictativa potest esse aeque intensa ad volendum aliquid quod causat dolorem in appetitu sensitivo sicut ad volendum illud quod causat delectationem, immo forte intensior — saltem hoc est possibile. Et tammen hoc non obstante, voluntas inclinatur ad contrarium illius dictati a ratione recta. Per experientiam patet illud. Si intellectus dictet mortem esse sustinendam pro re publica, voluntas quasi naturaliter inclinatur ad contrarium.” Quaest. variae, q. 8, a. 2; OTh VIII, 446–447: 828–839.Google Scholar
  64. 68.
    “Nec actus nec delectatio appetitus sensitivi potest sic inclinare voluntatem, quia quantumcumque delectatio sit intensa in appetitu sensitivo, potest voluntas ex liberate sua velle contrarium. Et ideo non apparet, ut videtur, aliqua causa illius inclinationis voluntatis — naturalis dico — nisi quia natura rei talis est, et hoc innotescit nobis per experientiam.” Quaest. variae, q. 8, a. 2; OTh VIII, 447: 839–845.Google Scholar
  65. 69.
    “ ..potest reddi aliqua causa quare causatur actus volendi respectu obiecti quod causat delectationem in appetitu sensitivo et actus nolendi respectu obiecti quod causat dolorem in eodem. Quia potest dici quod actus appetitus sensitivi — sive melius ipsa delectatio in appetitu sensitivo — est causa effectiva partialis immediate concurrens cum voluntate et cognitione talis obiecti ad causandum talem volitionem. Et similiter dolor est causa effectiva partialis ad causandum actum nolendi respectu talis obiecti. Et ideo, posita delectatione in appetitu sensitivo, potest faciliter actus volendi causari in voluntate respectu illius obiecti. Et ipsa non posita, non potest ita faciliter talis actus causari quia tunc deficit una causa partialis requisita ad eliciendum talem actum faciliter, vel saltem intense. Et eodem modo, posito dolore in appetitu sensitivo, potest faciliter causari actus nolendi respectu talis obiecti in voluntate et non actus volendi. Quia dolor est causa effectiva partiales immediate causans cum voluntate et allis actum nolendi, et non est causa ad causandum actum volendi. Et ipso dolore deficiente, non potest talis actus nolendi ita faciliter causari. Nec videtur plus inconveniens quod aliqua qualitas in appetitu sensitivo, puta actus appetitus, delectatio sive dolor, sit immediate causa respectu alicuius actus voluntatis, quam quod res extra sit immediate causa respectu actus assentiendi et dissentiendi in intellectu. Sed unum est verum, igitur et aliud.” Quaest. variae, q. 8, a. 2; OTh VIII, 447–448: 844–868. “Actus etiam appetitus sensitivi inclinat quodammodo voluntatem sicut causa partialis.” Rep. III, q. 5; OTh VI, 158: 2–4.Google Scholar
  66. 70.
    “Sed istis non obstantibus, non redditur causa quare voluntas plus vel minus inclinatur, positis talibus passionibus in appetitu sensitivo. Quia quantumcumque ponatur delectatio vehemens in appetitu sensitivo et cognitio dictativa in intellectu et alia concurrentia ad actum, adhuc est in potestate voluntatis elicere actum volendi respectu illius obiecti, vel nolendi, vel nullum actum elicere. Et ideo, respectu illius inclinationis voluntatis, non videtur posse reddi aliqua causa nisi quia natura rei talis est, et hoc innotescit nobis perexperientiam.” Quaest. variae, q. 8, a. 2; OTh VIII, 448: 868–877. For the complicated discussion concerned, see also Fuchs 1952, 72–73.Google Scholar
  67. 71.
    “...potest dici quod habitus [appetitus sensitivi] non potest facere difficultatem voluntati; quia si sic, hoc esset per actionem aliquam productivam vel destructivam, quorum neutrum potest poni in proposito. Tamen voluntas ut communiter sponte sine omni coactione sequitur passiones. Et hoc vocant Sancti ingerere difficultatem voluntati. ”Quodl. II, q. 13; OTh IX, 175: 196–201.Google Scholar
  68. 72.
    “Aliter potest dici quod habitus ingerit difficultatem voluntati. Et concedo quod habitus potest esse ita intensus quod inclinaret voluntatem sufficienter ad actum conformem appetitui sensitivo, ita quod nullo modo potest in contrarium, nisi forte sit status in augmento passionis; et tunc forte voluntas potest vincere supremam passionem, et per consequens quamlibet remissiorem. Et forte appetitus sensitivus non est capax talis habitus vel passionis ultra certum gradum quem voluntas potest vincere. Et secundum primam viam, si habitus potest augeri tantum quod necessitet voluntatem, opoitet dicere quod voluntas in tali casu non posset peccare. Non tarnen haberet [careret] speciem libertatis, quia respectu aliorum obiectorum posset peccare; et etiam respectu istius obiecti potest peccare, si habitus vel passio remittatur.” Quodl. II, q. 13; OTh IX, 175–176: 210–222. See the text critical apparatus ibid., 176.Google Scholar
  69. 73.
    “Ad aliud dico quod habitus et passiones sensitivae proprie loquendo non inclinant voluntatem nisi quando voluntas consentit eis mediante volitione; et ita, si voluntas nolit illas passiones et nolit elicere actum secundum habitum, tunc non inclinabunt voluntatem. Et ista est inclinatio quam homo difficulter vincit, quam cum difficultate potest non consentire talibus passionibus.” Quodl. III, q. 22; OTh IX, 291: 54–59.Google Scholar
  70. 74.
    Quite another matter is the indirect power that the sensory passions have on the acts of the will. Ockham admits that there can be such surpassing or vehement passions in the sensory appetite that the person cannot have any volitions. Ockham states that in a situation like this, the sensory passion effects the corporeal quality that enables intellections and volitions. "...sciendum quod in appetitu sensitivo potest esse dolor et delectatio ita excellens quod potest totaliter impedire usum rationis. Sicut patet per experientiam in forti qui, aggrediendo terribilia, potest tantum dolorem habere quod nihil potest intelligere et velle. Et similiter in fornicante qui propter vehementem delectationem nec potest intelligere nec velle. Cuius causa est quia licet talis habeat intellectum bene dispositum et phantasma, tarmen propter excellentiam talis passionis impeditur actus qualitatis corporalis qui necessario requiritur pro statu isto ad causandum actum intelligendi...” Quaest. variae, q. 6, a. 9; OTh VIII, 262: 237–246.Google Scholar
  71. 75.
    “Quinto dico quod maior difficultas est de voluntate, quia voluntas non potest aliquid velle nisi cognitum nec sine cognitione, et actum ita perfectum potest elicere in prima cognitione sicut post multos actus elicitos; et ideo difficile est probare necessitatem ponendi habitum in voluntate. Potest tarnen sustineri rationabiliter et persuaderi; turn quia facilius exit in actum post multos actus quamm ante, et magis inclinatur ad actum; et actum intensiorem potest voluntas elicere post multos actus quamm ante...post multos actus elicitos circa aliquod obiectum, cum maiore difficultate et tristitia potest elicere actum contrarium quam ante omnem actum, sicut quilibet experitur in se. Igitur necesse est ponere habitum generatum ex illis actibus.” Quodl. III, q. 20; OTh IX, 284: 58–66. (See through 77.) See also Rep. III, q. 11; OTh VI, 357: 16 — 358: 14; 363: 1–19; 365: 3–23.Google Scholar
  72. 76.
    Ord. I, d. 1, q. 6; OTh I, 493: 17 — 500: 17; Quaest. variae, q. 6, a. 9; OTh VIII, 259: 168–173; Quaest. variae, q. 6, a. 11; OTh VIII, 302: 352–360. See also Rep. III, q. 7; OTh VI, 210:18 — 211: 18. For other cases in which the acts of the will necessitate other acts of the will, see sub-chapter 4.2.Google Scholar
  73. 77.
    See sub-chapter 4.2.Google Scholar
  74. 78.
    “...actus exterior est obiectum commune, quia potest idem manere respectu multorum actuum voluntatis...Et ideo dicitur obiectum commune, quia potest esse obiectum multorum actuum volendi, et potest manere idem cum circumstantiis et sine circumstantiis.” Rep. III, q. 11; OTh VI, 383: 2–4, 10–13. “...actibus voluntatis generativis virtutum, quia illorum actuum...aliqui habent actum potentiae executivae pro obiecto.” Rep. III, q. 12; OTh VI, 411: 5–6, 8–9. "Respondeo quod duplex est actio conveniens homini, scilicet exterior et interior. Tunc ad hoc quod voluntas agat actum exteriorem mediate vel immediate, magis unum quam eius oppositum — ut ambulare vel non ambulare, comedere magis quam non comedere — oportet quod determinetur ad unum istorum per aliud a se, puta per electionem sive volitionem efficacem qua vult unum esse et non aliud. Et sic intelligit Philosophus quando dicit quod determinatur per prohaeresim et electionem.” Rep. IV, q. 16; OTh VII, 358: 13–20.Google Scholar
  75. 79.
    “...iustitia non habet passiones sed operationes exteriores pro obiecto et materia: sicut bona aequaliter distribuere, aequaliter dividere, liberare etc. Nam actus iustitiae est velle tales operationes debito modo exercere; et per consequens illae operationes sunt obiecta illorum actuum, igitur et habituum ad tales actus inclinantium, quia hoc est generaliter verum, quod idem est obiectum actus et habitus correspondentis.” Quodl. III, q. 18; OTh IX, 274: 35–41.Google Scholar
  76. 80.
    Health and illness are certain commensurations of certain qualities. “...sanitas corporalis non est alia res a substantiis et qualitatibus sensibilibus...sicut sanitas corporalis non est illae qualitates nisi quando debite commensurantur, et quando debite commensurantur tunc sunt sanitas, — ad modum quo homines sunt acies quando debite disponuntur et quando sunt dispersi non sunt acies...Philosophus non intendit probare quod secundum sanitatem non est alteratio, — quasi aliquid possit fieri sanum et non alterari — , sed intendit probare quod secundum sanitatem non est aliqua alteratio distincta ab alteratione secundum qualitatem...sanitas non est alia res a qualitatibus sensibilibus, sic nec aegritudo est alia res ab eis.” Exp. Phys. VII, c. 4; OPh V, 651–652: 8–9,10–13,15–18,24–25. “Aliter potest contingere quod aliquid dicitur quale, non propter unam rem praecise, sed propter multas res, sicut est de pulchro, sano, sapiente, uno modo accipiendo sapiens, et huiusmodi. Et in isto casu abstractum et concretum non sunt synonyma, sed de virtute sermonis concretum praedicatur de subiecto, et abstractum de illis pluribus rebus simul sumptis, et de nulla illarum separatim sumpta, sicut omnes humores taliter proportionati in homine sanitas possunt dici, sicut plures homines dicuntur unus populus, et tarnen ipsum animal dicetur sanum.” Exp. Praed. Arist., c. 14; OPh II, 287–288: 44–52. See also Rep. III, q. 7; OTh VI, 204: 10–14.Google Scholar
  77. 81.
    “...potest esse dubitatio an ista sanitas posset adquiri melius per operationem exteriorem vel per amorem vel odium voluntatis vel etiam per studium et exercitium intellectus. Quia secundum medicos — et experientia docet — quodlibet istorum potest esse causa infirmitatis, saltem partialis, et etiam causa partialis sanitatis.” Ord. I, prol., q. 10; OTh I, 294: 22 — 295: 2. “...anima intellectiva, vel aliquis actus exsistens in ea, potest immutare corpus quantum, sicut per experientiam patet quod per tristitiam exsistentem in parte intellectiva immutatur corpus.” Ord. I, d. 30, q. 1; OTh IV, 302: 23 — 303: 1. “...ex actibus intellectus et voluntatis frequenter elicitis causatur aliqua qualitas in corpore...ex frequenti intellectione et volitione potest generari et augeri aliqua qualitas corporalis...frequenter secundum alterationem animae sequitur alteratio corporis...” Rep. IV, q. 14; OTh VII, 306: 8–9, 13–15, 16–17. “...volitio habet veram efficaciam corruptivam et productivam super qualitates corporales, sicut aliquis per solum actum nolendi et tristitiam incurrit infirmitatem et per actum volendi et delectationem adquirit sanitatem...” Quaest. variae, q. 6, a. 9; OTh VIII, 271: 440–443. “...anima intellectiva est tota in toto corpore et tota in qualibet parte, et tarnen secundum Augustinum, IX De Trinitate, ipsa agit in corpus transmutando et alterando, causando sanitatem, infirmitatem et multas qualitates corporales...” Quodl. IV, q. 13; OTh IX, 361: 31–34. “...aliqua qualitas, puta tristitia, in anima intellectiva potest mutare et alterare corpus quantum ad sanitatem et infirmitatem et econverso, ubi illa qualitas vere agit...” Quodl. VI, q. 12; OTh IX, 631–632: 72–74.Google Scholar
  78. 82.
    See sub-chapter 3.1. In a text, Ockham has to comment on Peter Auriol’s and other theologians’ position according to which union with the object, transformation in it, having rest in the beloved, and giving oneself to the beloved belong to love. He does not then begin to analyze what those phenomena are but just says that some of them are effects of love. Ord. I, d. 1, q. 3; OTh I, 406: 16–18; 412: 10–13. For the act of love by which the will unites itself to God, see Ord. I, prol., q. 12; OTh I, 362: 7–11. However, having rest (as well as satiation) comes up when Ockham considers a special case of love, enjoyment (fruitio). For it, see sub-chapter 4.2.Google Scholar
  79. 83.
    John Duns Scotus 1986, 340–341 (Ord. III, supplementum, dist. 33).Google Scholar
  80. 84.
    “...dicunt aliqui [Petrus Aureoli] ‘quod omnis actus voluntatis affirmativus est desiderium vel delectatio, sic quod omnis amor est amor desiderii vel delectationis; et per oppositum, omne odium dividitur per fugam et tristitiam, sic quod omne odire vel est abominari et fugere vel tristari et displicere. Et secundum hoc omnis actus voluntatis prout est concupiscibilis - qui quidem actus sunt nolle et velle — sunt quatuor, videlicet velle desiderii et velle delectationis, nolle fugae et nolle displicentiae’ .” Ord. I, d. 1, q. 3; OTh I, 405: 6–13.Google Scholar
  81. 85.
    Secundo [probatur] sic: Si aliquis amor esset alius a desiderio et delectatione, esset utique ille amor qui incitat desiderium et facit delectari. Sed ille non est aliud quam delectari et complacere in obiecto et condicionibus eius, ut ex terminis patet. Idem enim est dictu ‘tale quid amo’ [continues in Auriol: ‘vel diligo’J, et ‘tale quid est complacens mihi et delectabile”. Igitur est delectatio praeveniens desiderium et delectatio obiecti praesentis subsequens desiderium. Tertio [probatur], quia omnis amor est amor concupiscentiae vel amicitiae, sed omnis amor concupiscentiae est desiderium et omnis amor amicitiae vel est delectatio absentis vel praesentis. Quarto [probatur]: omnis amor est desiderium vel complacentia, sed omnis complacentia est delectatio. Patet ex terminis: complaces mihi, delectabilis es mihi.” Ord. I, d. 1, q. 3; OTh I, 406: 3–15. I shall discuss Ockham’s stand on the matters in these arguments when discussing Ockham’s view of complacence/‘displicence’ and amicable love/wanting love below. Other arguments of Auriol presented by Ockham are ibid., 405: 14 — 406: 2, 16 — 407: 6. Ockham’s stand on the matters referred to in them has been discussed before. The relationship of the will and the natural appetite has been discussed when examining the appetite of the souls in subchapter 2.2., the being united with the object and other such things when discussing the effects of the passions of the will in sub-chapter 4.1., and the causal relationship between love and pleasure when discussing the causation of pleasure and distress in sub-chapter 4.1. For Auriol’s argumentation, see Peter Auriol 1952, 394–397 (Scriptum super primum Sententiarum, d. 1, sectio 7). See also Werner 1881a, 212–213 (1964, 40–41); Courtenay 1987, 283–284 and 1990, 8; Georgedes 1995, 192–198.Google Scholar
  82. 86.
    “Ideo arguo contra istam opinionem sic: quando aliqua sic se habent quod unum manet alio non manente, illa distinguuntur realiter; sed potest manere dilectio destructo desiderio et etiam destructa delectatione; ergo distinguuntur realiter ab utroque...Maior est manifesta. Minor patet, nam diabolus tentans aliquem hominem et perducens eum ad peccatum vult eum esse in illo peccato, et tunc habet aliquem actum voluntatis respectu illius peccati, quia detinet eum in illo peccato quantum potest, quod non faceret sine omni actu voluntatis respectu illius peccati. Et tamen tunc non habet desiderium, quia desiderium, secundum istum, est respectu non-habiti; nec habet delectationem, quia damnatus nullam delectationem habet. Et hoc potest probari, quia sicut beatus se habet ad tristitiam ita damnatus ad delectationem; sed beatus nullam penitus habet tristitiam; igitur nec damnatus habet aliquam delectationem. — Hoc confirmatur, quia secundum omnes, damnatus post iudicium nullam habebit delectationem; sed post iudicium habebunt damnati multos actus voluntatis respectu praesentium, sicut diabolus volet alios secum puniri; igitur praeter desiderium et delectationem habebunt aliquem actum voluntatis.” Ord. I, d. 1, q. 3; OTh I, 407: 13–16, 408: 3–17.Google Scholar
  83. 87.
    “Praeterea, non omne odium est fuga vel tristitia, ergo eadem ratione non omnis amor est desiderium vel delectatio. Consequentia patet, quia omni odio opponitur aliquis amor, igitur distincto odio distinctus amor, et ita illi odio quod nec est fuga nec tristitia opponitur unus amor qui nec est desiderium quod opponitur fugae nec delectatio quae opponitur tristitiae. Antecedens probo: nam sicut omne desiderium, secundum istum [Petrus Aureoli, ibid.], praesupponit amorem ex quo causatur, ita omnis fuga praesupponit odium a quo causatur; sed fuga non necessario praesupponit tristitiam; ergo illud odium praesuppositum nec est fuga nec tristitia. Assumptum, quod fuga non necessario praesupponit tristitiam, patet, quia beatus fugit aliquid, quia vult aliquid non esse quod adhuc est, sicut desiderat aliquid esse quod nondum est. Ergo tunc habet unum actum oppositum desiderio, et per consequens fugam, et per consequens unum odium a quo causatur fuga; sed nullam habet tristitiam, secundum omnes; igitur illud odium praesuppositum nec est fuga nec tristitia.” Ord. I, d. 1, q. 3;OThI,408: 18–409: 9.Google Scholar
  84. 88.
    “Praeterea, secundum Philosophum X Ethicorum, summa tristitia excludit delectationem non sibi oppositam et oppositam sibi, sicut qui summe tristatur de amissione rei temporalis non delectatur de consideratione alicuius speculabilis. Sed illa tristitia non excludit omnem amorem illius considerationis; patet, quia hoc posito adhuc poterit laborare ad adquirendum illam considerationem.” Ord. I, d. 1, q. 3; OTh I, 409: 10–16.Google Scholar
  85. 89.
    Secunda ratio non concludit, quia deberet probare quod idem est dicere ‘amo aliquid’ et ‘illud delectabile est mihi’ ; et ita narrat falsum quod non probat. Quod enim hoc sit falsum, probatum est. Et patet, quia diabolus et quilibet damnatus intense diligit se et tamen nullam delectationem habet respectu sui ipsius; similiter desiderat beatitudinem et multa et tammen in illis non delectatur. Tunc enim cum intense desiderat aliqua, intense delectaretur in illis, quod est manifeste falsum. Similiter iracundus non delectatur in vindicta quam intense desiderat, quamvis delectaretur si poneretur in esse. Igitur non omne desiderium causatur ex delectatione. Confirmatur, quia aliquis iracundus credens se non posse vindicare, summe tarnen desiderans se vindicare, tristatur et non delectatur; igitur illud desiderium non causatur ex delectatione, et tarnen causatur ex amore sui ipsius vel ex amore amici quem desiderat vindicare; igitur non omnis amor est desiderium vel delectatio. Et ita argumentum est ad oppositum, sic arguendo: omne desiderium causatur ab aliquo amore qui non est desiderium; sed non omne desiderium causatur ex delectatione; igitur est aliquis amor qui non est desiderium nec delectatio. Maior habetur ab eo [Petrus Aureoli], minor probata est de desiderio iracundi et de desiderio diaboli respectu beatitudinis et multorum aliorum. Ideo dico ad argumentum quod non omnis amor incitans desiderium est delectatio” Ord. I, d. 1, q. 3; OTh I, 411: 1–24.Google Scholar
  86. 90.
    Quaest. variae, q. 6, a. 9; OTh VIII, 255–258: 105–151 (partly about only sensory happenings); a. 11; OTh VIII, 297–310: 258–529.Google Scholar
  87. 91.
    Quaest. variae, q. 6, a. 11, d. 4; OTh VIII, 308–310: 480–527.Google Scholar
  88. 92.
    “Sic igitur patet quod Ioannes facit octo rationes ad probandum distinctionem inter dilectionem et delectationem quarum duae concludunt et aliae sex non...” Quaest. variae, q. 6, a. 11, d. 4; OTh VIII, 308: 477–479. The discussion with Scotus, see ibid., 297–307: 258–469.Google Scholar
  89. 93.
    See e.g. footnote 87 on page 143.Google Scholar
  90. 94.
    See footnote 85 on page 142.Google Scholar
  91. 95.
    “Tammen ‘complacere’ potest accipi dupliciter: vel pro omni velle respectu alicuius habiti, et sic non omne complacens delectat; aliter idem est quod delectari, et sic non omne amatum complacet. Patet de diabolo qui vult istum peccare qui peccat, et tarnen non delectatur in peccato ipsius...patet prius: quae complacentia est delectatio et quae non.” Ord. I, d. 1, q. 3; OTh I, 411: 24 — 412: 3, 8–9.Google Scholar
  92. 96.
    “...voluntas vult illam cognitionem actu complacentiae, non actu desiderii, qui iam habetur.” Quaest. variae, q. 6, a. 9; OTh VIII, 254: 82–83. “Si enim voluntas non haberet nisi actum desiderii vel fugiendi, sicut habet appetitus sensitivus, tunc haberet evidentiam. Quia tunc quando res desiderata haberetur, cessarent illi actus et causarentur praedictae passiones ab apprehensione intellectus obiecti iam habiti. Sed quia, ut alibi patet, non tantum voluntas habet praedictos actus sed actum complacentiae sive amicitiae quo diligit rem habitam praesentem...” Quaest. variae, q. 6, a. 9; OTh VIII, 266: 323–325.Google Scholar
  93. 97.
    “...si amor ille quo amatur sanitas non sit volitio efficax sed magis condicionata vel complacentiae — puta si infirmus vellet sanitatem actu complacentiae vel si vellet sanitatem nisi esset impedimentum, puta potio amara quam nollet bibere — stante tali volitione in voluntate et dictamine in intellectu quod nullo modo potest consequi sanitatem nisi bibendo potionem amaram, nunquam propter hoc necessitatur ad volendum potionem amaram, sed contingenter adhuc potest velle potionem amaram. Et tota causa est quia volitio sanitatis non est efficax.” Quaest. variae, q. 4; OTh VIII, 126: 598–607.Google Scholar
  94. 98.
    Scotus also made a distinction between complacence of an object and efficient volition to have the object: “Alio modo dici potest, duplex est volitio; una simplex, quae est quaedam complacentia obiecti; alia efficax, qua scilicet volens prosequitur ad habendum volitum, si non impediatur...” John Duns Scotus 1639, 704 (Quaestiones in librum tertium Sententiarum, d. 33, q. un.).Google Scholar
  95. 99.
    The term displicentia occurs in Quaestiones variae when Ockham discusses with Scotus: “...voluntas reflectens se super actum nolendi ante adventum [noliti] complacet sibi in illo actu libere elicito, non tarnen voluntas reflectens se super actum nolendi post adventum noliti complacet sibi in illo actu sed magis tristatur. Istud patet per experientiam: nam aliquis nolens amicum suum peccare, volendo illud nolle potest sibi complacere et delectari. Si post peccet, tunc in nolendo eum peccare tristatur et displicet sibi. Et similiter in volendo eum nolle, quia displicet sibi quod voluit illud nolle, ad quod naturaliter sequitur in eo tristitia et poena...non tarmen concludit quod reflectendo se super actum suum naturaliter et necessario elicitum complaceat sibi in illo actu, sed magis displicet. Nunc autem...nolle alicuius noliti naturaliter causatur per adventum noliti, et est aliud nolle a praecedente eventum noliti. Et per consequens, reflectendo se super illud nolle magis tristaretur et displiceret...” Quaest. variae, q. 6, a. 11; OTh VIII, 303–304: 375–384, 391–393, 394–397.Google Scholar
  96. 100.
    About the origin of this distinction, Arthur Stephen McGrade gives a hint: “The Ottawa editors of Thomas Aquinas’s Summa Theologiae (n. to 1 a2ae, q. 26, a. 4) refer the distinction, which Thomas develops on an Aristotelian basis, to Praepositinus of Cremona, Summa, Tours MS 142, fol. 102vb and Guilelmus Altissiodorensis, Summa Aurea in quattuor Libros Sententiarum (Paris 1500) fol. 139rb.” McGrade 1987, 75, footnote 25.Google Scholar
  97. 101.
    See footnote 85 on page 142.Google Scholar
  98. 102.
    “Tertia enim ratio non concludit: deberet enim probare quod omnis amor amicitiae est delectatio; quia oppositum probatum est: quia aliquis diligit se amore amicitiae et tammen non delectatur.” Ord. I, d. 1, q. 3; 4Th I, 412: 4–7.Google Scholar
  99. 103.
    “...dico quod licet Scotus in materia de beatitudine videatur dicere quod rationabile sit dicere quod voluntas respectu boni praesentis habeat alium actum distinctum a concupiscentia et delectatione et non necessarium, videtur tarnen quod hoc possit probari per rationem et experientiam. Per rationem sic: quia angelus malus diligit se intensissime secundum Augustinum, XIV De civitate Dei, cap. ultimo: Duo aumores fecerunt duas civitates. Civitatem diaboli fecit amor sui usque ad contemptum Dei. Igitur mali angeli fabricantes civitatem diaboli, diligunt se. Quaero tunc an iille amor sit actus concupiscentiae vel delectatio vel aliquis actus distinctus ab utroque. Non primo modo, quia actus desiderandi et concupisciendi est semper respectu rei non habitae praesentialiter. Nihil autem est ita praesens ipsi angelo sicut ipsemet angelus, igitur etc. Nec secundo modo, quia in angelis malis nulla est delectatio, sicut in bonis nulla est tristitia, quia tristitia vehemens exciudit quamcumque delectationem, non solum contrarium sed contingentem, ex VII Ethicorum. Igitur necesse est dicere quod ille actus sit distinctus quo diligit se ipsum, et ilium vocamus actum amicitiae. Et ista ratio efficacior est ad probandum duas conclusiones inter omnes [rationes] quas adducit Scotus in Lectura Parisiensi, I, dist. 1. Prima conclusio est quod delectatio distinguitur a dilectione. Secunda est quod praeter delectationem et actum concupiscentiae necesse est ponere actum amicitiae distinctum ab eis.” Quaest. variae, q. 6, a. 11, d. 4; OTh VIII, 297–299: 258–282. The same argument is briefly referred to ibid., a. 9; OTh VIII, 257: 140–144.Google Scholar
  100. 104.
    “...appetitus rationalis habet duplicem actum amoris respectu obiecti absentis: unum actum quo diligit obiectum tale in se et propter se, et hic est amor amicitiae; alium habet actum quo concupiscit et desiderat tale obiectum ut bonum sibi vel alteri...Voluntas autem quando obiectum prius desideratum est praesens sibi — vel alteri cui desideravit — non habet tunc actum desiderii, propter eandem rationem, sed habet tunc actum amicitiae quo diligit tale obiectum in se, quia iille actus potest indifferenter esse respectu praesentis et absentis. Et tunc mediante isto actu causatur delectatio in voluntate.” Rep. IV, q. 16; OTh VII, 359: 22 — 360: 1, 6–11. Sometimes Ockham correlates complacence and amicability by the conjunction sive. “Si enim voluntas non haberet nisi actum desiderii vel fugiendi, sicut habet appetitus sensitivus, tunc haberet evidentiam. Quia tunc quando res desiderata haberetur, cessarent illi actus et causarentur praedictae passiones ab apprehensione intellectus obiecti iam habiti. Sed quia, ut alibi patet, non tantum voluntas habet praedictos actus sed actum complacentiae sive amicitiae quo diligit rem habitam praesentem...” Quaest. variae, q. 6, a. 9; OTh VIII, 266: 323–325.Google Scholar
  101. 105.
    “Per experientiam patet etiam, nam aliquis intensius diligit Deum ordinate, et tamen minorem delectationem habet. Sicut aliquis fidelis qui non est devotus, et per consequens non multum delectatur in dilectione Dei, tammen ferventius diligit Deum et intensius quam aliquis devotus, quia citius exponeret se periculo pro amore Dei quam alius et multum dolet quod non potest habere devotionem sive delectationem, quia circa hoc laborat quantum potest, licet propositum non possit obtinere. Ille igitur amor quo talis diligit Deum in se non est amor concupiscentiae, quia sic non esset amor ordinatus nec delectativus, quia tunc haberet maiorem delectationem quam alius devotus, sicut habet maiorem dilectionem, quia maiorem dilectionem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis, — ad quod iste est paratus et alius non. Igitur iste habet actum amicitiae. Alias rationes addit Scotus quae non concludunt propositum ita efficaciter.” Quaest. variae, q. 6, a. 11, d. 4; OTh VIII, 299: 283–298.Google Scholar
  102. 106.
    “ ..unum actum quo diligit obiectum tale in se et propter se, et hic est amor amicitiae...” Rep. IV, q. 16; OTh VII, 359: 23–24.Google Scholar
  103. 107.
    “Dico quod actus praecise amicitiae est ille quo absolute diligo aliquod obiectum, non praesupponendo necessario aliquem actum in voluntate volendi vel nolendi. Exemplum: actus quo absolute diligo Deum vel vitam meam et huiusmodi.” Quaest. variae, q. 4; OTh VIII, 137: 813–816. Thus, I think that it is wrong to say, as did Gordon Leff, that amicable love is “wanting the object for itself’. See Leff 1975, 522.Google Scholar
  104. 108.
    “...homo vel vita eius amatur amore amicitiae...homo vel vita hominis diligitur amore amicitiae...” Quaest. variae, q. 4; OTh VIII, 105–124: 144–145, 550–551. See also the previous footnote.Google Scholar
  105. 10.
    “...in nobis respectu proximi ita est quod scilicet est duplex amor: unus complacentiae sive benevolentiae, alius amor amicitiae. Et isti amores distinguuntur quia amor amicitiae, secundum Philosophum VIII Ethicorum, non est sine redamatione; igitur redamatio est complementum amoris amicitiae. Sed amor complacentiae et benevolentiae potest bene esse sine redamatione, quia possum alicui esse benevolus et potest mihi complacere absque hoc quod diligat me. Igitur eodem modo est in nobis respectu Dei, quia Deus respectu naturae rationalis potest habere amorem benevolentiae et complacentiae absque hoc quod natura rationalis diligat Deum, sed non amorem amicitiae. Cum igitur caritas informans animam sit illa redamatio, sequitur quod est complementum amicitiae Dei promerens eum, ergo etc...quando aliquis diligit aliquem amore amicitiae...tunc respectu dilecti habet duplicem actum: unum quo complacet in dilecto, alium quo procurat sibi bona quae potest.” Quaest. variae, q. 1; OTh VIII, 8–9: 115–128, 153–156.Google Scholar
  106. 110.
    Thomas Aquinas 1986, 110 (Summa theologiae IIa Ilse, q. 23, a. 1).Google Scholar
  107. 111.
    “...finis primus praestitutus a voluntate...ille inquam finis amatur amore amicitiae...” Quaest. variae, q. 4; OTh VIII, 124: 540, 541–542. “...finis amatus amore amicitiae, propter quem primus finis producitur; quia enim homo diligit seipsum concupiscit sibi ipsi sanitatem, et ideo illam habendam operatur. Similiter, quia aliquis diligit Deum summe et propter se, ideo omnia agit propter Deum, et ita Deus est finis omnium actuum suorum.” Ord. I, prol., q. 11; OTh I, 306: 11–15.Google Scholar
  108. 112.
    “Actus praecise concupiscentiae est ille quo diligo aliquid propter aliud dilectum, qui causatur a dilectione alterius. Nec aliter naturaliter causaretur nisi esset dilectio alicuius alterius distincti. Ita quod ad talem actum requiruntur duo: unum quod causetur ab actu amicitiae, aliud quod habeat solum concupitum pro obiecto. Exemplum: actus concupiscentiae quo diligo proximum causatur naturaliter ab actu amicitiae quo diligo Deum, et habet solum proximum pro obiecto et nullo modo Deum. Et tunc debet illa communis propositio intelligi: quod ‘actus concupiscentiae est quo diligo unum obiectum propter illud dilectum’ quod ly propter denotat causalitatem alicuius alterius obiecti quod diligitur amore amicitiae. Non quod denotet quod utrumque sit obiectum amoris concupiscentiae, sed sic diligit propter quod actus amicitiae est causa efficiens actus concupiscentiae.” Quaest. variae, q. 4; OTh VIII, 137–138: 817–830. See also ibid., 140: 869–878. “...omnis amor concupiscentiae, qui est praecise concupiscentiae, praesupponit amorem amicitiae, ita quod quando aliquid diligitur amore concupiscentiae est aliquid magis dilectum amore amicitiae. Igitur si Deus praecise diligeretur amore concupiscentiae esset aliquis magis dilectum quam Deus, quod est inconveniens.” Ord. I, d. 1, q. 4; OTh I, 444: 16–20.Google Scholar
  109. 113.
    “ ..non omnis causa finalis amatur amore amicitiae, sed aliqua amore amicitiae et aliqua amore concupiscentiae. Nam finis primus praestitutus a voluntate, propter quern omnes fines intermedii intenduntur a voluntate, ille inquam finis amatur amore amicitiae; fines autem intermedii solum amatur amore concupiscentiae. Exemplum de istis: homo vult sanitatem propter vitam suam, ita quod nisi esset vita nollet sanitatem. Similiter propter sanitatem vult potionem amaram, quam potionem nullo modo vellet nisi esset sanitas; et sic procedendo usque ad finem ultimum intentum. Et in isto processu vita hominis est primus finis praestitutus a voluntate hominis — ponamus saltem quod ita sit — sanitas autem est finis subordinatus. Isto casu posito, dico tunc quod homo sive vita hominis diligitur amore amicitiae, sed sanitas diligitur solum amore concupiscentiae...” Quaest. variae, q. 4; OTh VIII, 124: 538–551. See also ibid., 124–125: 554–577.Google Scholar
  110. 14.
    “Actus ille qui est actus amicitiae et concupiscentiae simul est actus quo diligo unum obiectum praecise propter aliud, ita quod illo eodem actu diligo utrumque obiectum, unum tarnen propter aliud praecise. Exemplum: eodem actu possum diligere Deum et proximum propter Deum, ita quod non diligerem proximum nisi quia diligo Deum isto actu eodem, et tunc actus habet diversam denominationem. Nam ut habet Deum pro obiecto, dicitur actus amicitiae; ut autem habet proximum pro obiecto, dicitur actus concupiscentiae. Et sic idem actus numero potest habere diversam denominationem.” Quaest.variae, q, 4; OTh VIII, 138: 831–840.Google Scholar
  111. 115.
    actus ille qui simul est actus amicitiae et concupiscentiae non necessario praesupponit distinctum actum amicitiae, sed potest ille actus esse simpliciter primus actus voluntatis. Hoc probatur, quia omne ostensum et dictatum a ratione ante omnem actum voluntatis potest voluntas velle. Sed ante omnem actum voluntatis potest intellectus apprehendere et dictare quod Deus sit diligendus et proximus propter Deum. Ergo actu primo voluntatis elicito potest voluntas diligere proximum propter Deum, nullum alium actum voluntatis praesupponendo.” Quaest.variae, q. 4; OTh VIII, 139–140: 854–862.Google Scholar
  112. 16.
    “Si dicas quod intellectus potest dictare quod aliquid absolute sit nolendum et potest voluntas primo actu illud nolle, nullum alium actum praesupponendo, potest concedi conclusio. Et tunc non esset tanta necessitas quod nolle praecise praesupponat actum amicitiae, tarnen de facto semper videtur tanta necessitas.” Quaest. variae, q. 4; OTh VIII, 141: 882--887.Google Scholar
  113. 117.
    “...causalitas finis in isto processu exempli est mortem odiri per unum actum nolendi. Quia nunquam voluntas praestituit sibi aliquid tanquam finem alterius noliti propter ipsum praecise, nisi intellectus prius cognoscat ilium finem nolitum et ipsum nolit et reprobet, saltem prius natura. Propter ilium finem reprobatum per actum nolendi potest voluntas odire infirmitatem per alium actum nolendi et propter mortem nolitam, ita quod non odiret infirmitatem nisi quia odit mortem. Et tunc primo mors est causa finalis secundae nolitionis qua oditur ipsa infirmitas propter mortem, non autem primae nolitionis qua oditur mors. Eadem infirmitas est causa finalis illius volitionis qua volo bibere potionem amaram; quia infirmitas est nolita et praecognita, praecise volo bibere potionem amaram.” Quaest. variae, q. 4; OTh VIII, 129: 644–656. “Primum autem nolle, sicut et omne nolle, habet causam finalem praestitutam a voluntate creata, quia omne nolle, naturaliter loquendo, praesupponit velle, sicut post patebit. Quia nihil odio vel nolo positive nisi quia aliquid volo cui illud nolitum non convenit sed magis repugnat vel discordat. Sicut non odio mortem per actum nolendi nisi quia volo et diligo vitam meam cui mors repugnat, ita quod praecise odio mortem quia diligo vitam. Et ideo quod est obiectum volitionis necessario praesuppositae primae nolitioni, illud est causa finalis primae nolitionis. Patet per illud principium frequenter acceptum quod illud est causa finalis praestituta a voluntate creata quod est in se amatum vel nolitum, et propter ipsum amatum vel nolitum est aliud praecise amatum vel nolitum. Sed vita mea sic est a me cognita et amata, et propter ipsam amatam praecise odio mortem. Igitur vita mea est causa finalis respectu primae nolitionis qua nolo et odio mortem.” Quaest. variae, q. 4; OTh VIII, 130–131: 666–681. “...primus actus volendi quo diligo vitam meam in se est vere causa efficiens primae nolitionis qua nolo mortem propter vitam cognitam et dilectam a me. Et eodem modo prima nolitio est causa efficiens illius nolitionis qua nolo infirmitatem. Et ista secunda nolitio est causa efficiens illius volitionis qua volo potionem amaram.” Quaest. variae, q. 4; OTh VIII, 131: 683–688. “...vita hominis, propter quam dilectam praecise odit mortem, amatur amore amicitiae...finis secundae nolitionis, quae est mors, solum oditur et nullo modo amatur.” Quaest. variae, q. 4; OTh VIII, 131: 694–697. See also ibid., 136: 794–804. “...actus simpliciter nolendi praesupponit necessario de facto actum volendi. Nullus enim de facto aliquid odit nisi quia non convenit vel repugnat alicui dilecto.” Quaest. variae, q. 4; OTh VIII, 141: 879–881. “...dico quod causa finalis odii est ipse odiens, quia ille amat seipsum, propter quem amatum odit adversarium...oditus non est causa finalis.” Quodl. IV, q. 1; OTh IX, 297–298: 102–103, 107.Google Scholar
  114. 118.
    “...potest concedi quod idem actus numero respectu unius potest denominari detestatio seu actus detestandi et respectu alterius actus amandi quando unico actu detestor aliquid propter aliud amatum eodem actu.../Potest dici quod sicut actus amandi et actus odiendi non opponuntur nisi quando idem est amatum et oditum, quia quando unum est amatum et aliud oditum non opponuntur,/ ita est dicendum de velle et nolle et frui et uti. Et ideo ista respectu eiusdem non possunt eidem competere secundum quod sunt quaedam connotativa, quamvis possint competere eidem respectu diversorum. ”Ord. I, d. 1, q. 1; OTh I, 386: 22 — 387: 2, 6–12. (The text between the virgules is unsure, see the text critical apparatus ibid.) “...eodem actu numero aliquis odit et detestatur peccatum et diligit Deum, et ideo iste actus est actus caritatis...Unde iste actus caritatis praedictus habet duo obiecta partialia denominantia illum actum extrinseca denominatione, et ideo iste actus ut terminatur ad Deum dicitur et est actus amoris, ut autem terminatur ad peccatum dicitur actus odii. Et sic idem actus numero potest denominari oppositis et diversis denominationibus per comparationem ad diversa obiecta partialia. ”Rep. IV, q. 10–11; OTh VII, 229: 13–14, 16–21. “...aliquis idem numero est actus volendi et actus nolendi...[exemplum:] actus quo odio peccatum propter Deum habet peccatum pro obiecto et similiter Deum. Et iste actus ut terminatur ad Deum dicitur actus volendi, quia non possum meritorie nolle Deum; prout autem terminatur ad peccatum dicitur actus nolendi, quia illo oditur peccatum. ”Quaest. variae, q. 4; OTh VIII, 139: 842–843, 848–852. “[Dubium 1:] ...si sic, tunc idem esset actus volendi et nolendi, diligendi et odiendi, quia aliquis odit peccata propter Deum tamquam finem; et iste actus si terminatur ad Deum, erit actus diligendi...et ut terminatur ad peccatum, est actus odiendi...[Ad dubium 1:] Ad aliud dico quod idem actus potest habere diversas denominationes, ut terminatur ad diversa obiecta, sicut est in proposito. Ideo non est inconveniens quod idem actus nominetur dilectio et odium respectu diversorum obiectorum.”Quodl. III, q. 16; OTh IX, 266–267: 98–101,101–102,124–127.Google Scholar
  115. 119.
    “ ..potest intellectus apprehendere et dictare ante omnem actum voluntatis quod peccatum sit detestandum propter Deum, et voluntas tunc potest conformiter velle illud ostensum. Ergo talis actus nolendi non necessario praesupponit velle. ”Quaest. variae, q. 4; OTh VIII, 140: 864–868.Google Scholar
  116. 120.
    There is an article particularly dealing with Ockham’s theory of the Augustinian concept of enjoyment, namely McGrade’s “Ockham on enjoyment — towards an understanding of fourteenth century philosophy and psychology", see McGrade 1981. See also Georgedes 199.5, esp. 249–253, 264–270. Kuc also writes a little about “la dialectique difficile et mal connue chez Occam de frui/uti", see Kuc 1986. So does Damiata, see Damiata 1993, 86–92.Google Scholar
  117. 121.
    McGrade compares Ockham (and the Franciscan side) with Aquinas (and the Dominican side), see McGrade 1981, 708, 710–711.Google Scholar
  118. 122.
    “Primum [utrum frui sit actus solius voluntatis] probari sufficienter non potest, cum voces sint ad placitum et ideo utendum est eis sicut utuntur auctores, sed auctores volunt quod frui sit actus solius voluntatis.” Ord. I, d. 1, q. 2; OTh I, 395: 8–10.Google Scholar
  119. 123.
    “Hoc patet, quia secundum eos ‘frui’ dicitur a fructu; sed fructus est ultimum, igitur frui erit ultimus actus; sed actus voluntatis est ultimus.” Ord. I, d. 1, q. 2; OTh I, 395: 11–13. The editors of the text give references to two authorities, Scotus and William of Ware. See ibid., 395, footnote 2. “Comme ‘fruition’ n’est qu’un dérivé de ‘fruit’, il faut dire que la fruition est un acte de la volonté puisque, dans l’action humaine, c’est cet acte qui est ultime, comme l’est le fruit dans le processus du développement d’un arbre.” Kuc 1986, 280. McGrade suggests that a partial explanation of why Ockham places enjoyment among the acts of the will “lies in the historical circumstance that the Latin term for enjoyment, "fruitio," connotes a flourishing or fulfilment of a thing’s nature. On what could be called the high medieval and classical view of human nature and dignity, such flourishing is located primarily in the operation of man’s highest and noblest powers...” McGrade 1981, 713.Google Scholar
  120. 124.
    “Item, actus solius voluntatis est maxime quietativus; sed frui est actus maxime quietativus; ergo etc.” Ord. I, d. 1, q. 2; OTh I, 395: 14–15. About the arguments for the premisses, see ibid., 395: 15 — 396: 9. See also Kuc 1986, 280. According to Ockham, the thing that ultimately gives rest to the will can be understood in two ways: either to mean something that is the ultimate that can be chosen because of itself and not because of something else or to mean something after which there is nothing else giving rest. In the first sense, it is enjoyment that gives rest to the will. In the second meaning, it is pleasure: “...aliquid quietare voluntatem ultimate potest intelligi dupliciter: vel quia est ultimum eligibile propter se et non propter aliud, vel quia est aliquid post quod non est aliud quietativum. Primo modo dico quod fruitio quietat voluntatem, quia ipsa propter se est eligibilis, non propter aliud adquirendum. Secundo modo delectatio ultimo quietat, quia post delectationem nihil advenit voluntati quietans ipsam.” Ord. I, d. 1, q. 3; OTh I, 428: 2–8.Google Scholar
  121. 125.
    “...amor amicitiae respectu cuiuscumque obiecti est perfectissimus; sed fruitio est amor perfectissimus, ergo fruitio est amor amicitiae.” Ord. I, d. 1, q. 4; OTh I, 441: 16–18. “...dico quod fruitio non est amor concupiscentiae, non plus fruitio patriae quam fruitio viae...dico quod fruitio est amor amicitiae.” Ord. I, d. 1, q. 4; OTh I, 444: 14–15, 21. “La fruitio est un acte de volonté consistant dans ce que Guillaume appelle l’amour d’amitié.” Baudry 1958, 98.Google Scholar
  122. 126.
    “...delectatione quae consequitur fruitionem.” Rep. IV, q. 16; OTh VII: 7–8.Google Scholar
  123. 127.
    “...dico quod frui multipliciter accipitur. Uno modo large pro omni actu quo aliquid assumitur in facultatem voluntatis propter se tamquam summum, et hoc sive sit praesens sive absens sive sit habitum sive non sit habitum. Et hoc modo dicimur nos frui modo in via quando diligimus Deum propter se tamquam summum et super omnia.” Ord. I, d. 1, q. 2; OTh I, 396: 22 — 397: 4. “Sed quod aliquis actus sit non referens potest esse dupliciter: vel quod obiectum acceptetur tamquam summum sibi possibile praesentari, /hoc est tamquam summe diligendum ab ea,/...Primus actus est actus fruendi, quando aliquid acceptatur tamquam simpliciter summum.” Ord. I, d. 1, q. 1; OTh I, 374: 20 — 375: 2, 4–5. (The text between the virgules is unsure, see the text critical apparatus ibid.)Google Scholar
  124. 128.
    “...obiecto fruibili ostenso voluntati per intellectum sive Clare sive obscure sive in particulari sive in universali, potest voluntas active elicere actum fruitionis, et hoc ex puris naturalibus, circa illud obiectum. ”Ord. I, d. 1, q. 2; OTh I, 397: 7–10. See also ibid., 397: 14 — 398: 10.Google Scholar
  125. 129.
    “Alio modo [frui] accipitur stricte pro actu ultimo beatifico, sicut beati dicuntur frai in patria; et isto modo non dicimur modo frui Deo. ”Ord. I, d. 1, q. 2; OTh I, 397: 4–6. “...fruitio est finis noster mediante visione essentiae divinae clara et nuda. ”Rep. IV, q. 16; OTh VII, 346: 12–13. It seems, however, that God can give actus beatificus also to those on via. "...actus beatificus dabatur Paulo in suo raptu, quia tunc vidit essentiam divinam... ”Quodl. VI, q. 1; OTh IX, 587: 55–56. It has to be noted that even the heavenly enjoyment is a matter of the will: It does not refer to the whole felicitous perfection of the heavenly life. The perfect heavenly state, felicity (felicitas) or beatitude (beatitudo) includes vision, enjoyment, pleasure and perhaps security: “Si autem beatitudo accipiatur pro quodam statu omnium bonorum aggregativo perfecto — sic definitur felicitas — sic includit visionem illam claram, fruitionem et delectationem, licet forte unam principalius et aliam minus principaliter. ”Quaest. variae, q. 6, a. 11; OTh VIII, 297: 252–255. “Accipiendo tamen beatitudinem pro quodam statu omnium bonorum aggregative perfecto, sicut loquuntur Sancti, sic securitas pertinet ad essentiam beatitudinis, licet forte complete et essentialiter posset aliquis esse beatus sine tali securitate. ”Quaest. variae, q. 6, a. 11; OTh VIII, 313: 580–584. “...una pars beatitudinis est in intellectu, alia in voluntate. ”Ord. I, d. 1, q. 2; OTh I, 403: 7–8. See also Leff 1975, 522–524. The opposite of the perfect heavenly state is misery (miseria). See Quaest. variae, q. 6, a. 9; OTh VIII, 268: 364–367.Google Scholar
  126. 130.
    “...respectu actus beatifici voluntas nullo modo se habet active sed tantum passive. ”Ord. I, d. 1, q. 2; OTh I, 397: 11–12. “...conclusio, quod actus fruitionis qui est beatificus non sit active a voluntate, potest persuaderi...Teneo tamen istam partem tamquam probabiliorem, quod respectu beatitudinis sive intellectus sive voluntatis solus Deus est causa effectiva, et hoc propter nobilitatem ipsius beatitudinis. ”Ord. I, d. 1, q. 2; OTh I, 398: 12–13; 399: 23 — 400: 3 (Ockham’s reasons, see ibid., 398: 22 — 399: 2). “...actus quo beatus amat Deum Clare visum causatur a solo Deo, quia non libere causatur a voluntate creata. Igitur est aliquis actus qui non est in potestate voluntatis. ”Rep. II, q. 15; OTh V, 341: 3–5. See also ibid., 8–10; ibid., q. 20; OTh V, 443: 10–13. See also Leff 1975, 517. In fact, God is the total cause of all felicity (felicitas): “...eorum [angelos et hommes] felicitas dependet a Deo sicut a causa totali. ”Rep. IV, q. 15; OTh VII, 336: 5–6. About this theme, see also McGrade 1981, 723.Google Scholar
  127. 131.
    “That [a beatific act of enjoyment is not actively from the will but from God alone], however, can only be persuaded because the reasons are not themselves more than probable and could be denied; an opinion for which Ockham was censured by the Avignon Masters.” Leff 1975, 516–517. See also Ord. I, d. 1, q. 2; OTh I, 398, footnote 2.Google Scholar
  128. 132.
    “...si dicatur quod tunc beatus semper haberet duos actus fruendi Deo: unum a solo Deo, et alium active a se ipso. Consequens videtur inconveniens. Consequentia patet, quia voluntas beati tenetur diligere Deum quantum potest et omnibus modis quibus potest; igitur si potest active se habere ad aliquam fruitionem elicit eam nisi impediatur. Sed non impeditur per actum beatificum, quia cum illi actus distinguatur specie et non contrarientur, unus non impediet alium: Ad illud potest dici concedendo quod conclusio non est inconveniens, quod beatus habeat duos actus respectu Dei: unum a solo Deo, alium a Deo et a se ipso. — Qui autem vult negare, potest dicere quod ille actus non elicietur a voluntate quia Deus non vult sibi coagere ad actum ilium.” Ord. I, d. 1, q. 1; OTh I, 400: 23 — 401: 10. “...contra:...tunc actus beatificus esset eiusdem species cum actu naturali dilectionis...Similiter visio creaturae secundum istud posset esse beatifica, quia si sit eiusdem speciei cum visione Dei, posset intendi quousque perveniret ad aequalem gradum cum visione beata.” Quodl. II, q. 13; OTh IX, 170: 72, 75–79.Google Scholar
  129. 133.
    McGrade 1981, 717.Google Scholar
  130. 134.
    “...dicendum est quod satietas dupliciter accipitur: uno modo prout excludit omnem potentiam et appetitum respecta cuiuscumque alterius obiecti ab obiecto satiativo...Aliter potest accipi obiectum satiativum pro illo quod excludit omnem tristitiam et anxietatem.” Quaest. variae, q. 4; OTh VIII, 117–118: 404–407, 430–431. See also Baudry 1958, 237.Google Scholar
  131. 135.
    “Et sic dico quod nihil satiat potentiam beati intellectivam vel volitivam, nee Deus neccreatura nee finitum nee infinitum, quia quantumcumque videatur Deus clare et diligatur intense adhuc potest intellectus beati videre aliquam creaturam et earn diligere, quia non videtur quod beatus sit peioris condicionis in hoc quam non beatus. Sed non beatus potesthoc facere, igitur et beatus.” Quaest. variae, q. 4; OTh VIII, 117–118: 407–413. See also ibid., 118:414–429.Google Scholar
  132. 136.
    “Et sic solus Deus satiat et nulla creatura, quia si ipse diligatur beatifice, tanta eritdelectatio in beato quod excludet omnem tristitiam undecumque provenientem et similiter anxietatem. Et ideo quantumcumque appeteret aliquid aliud a Deo, si per impossible non consequeretur illud, non propter hoc tristaretur. Sed si diligeret creaturam intensissime et apprehenderet Deum, et si non diligeret Deum, tristaretur et anxietur vehementissime. Etideo sic nulla creatura satiat, sed solus Deus.” Quaest. variae, q. 4; OTh VIII, 118–119: 431–439. “Sed fruitio ordinata est duplex, quia quaedam est quietans simpliciter voluntatem, qualis dicitur esse fruitio patriae...” Ord. I, d. 1, q. 4; OTh 1,431: 17–18. “...defacto talis fruitio [quietans et satians voluntatem]est ponenda, sed hoc tantum est creditumet non per rationem naturalem notum.” Ord. I, d. I, q. 4; OTh I, 439: 9–11. “...dico quodnullum aliud obiectum a Deo potest satiare voluntatem, quia nullus actus respect cuiuscumque alterius a Deo excludit omnem anxietatem et tristitiam quin quocumque obiecto creato habito potest voluntas aliquid aliud cum anxietate et tristitia appetere. Adprobationem dico quod actus fruitionis respectu essentiae divinae est perfectissimus, et ideoille solus quietabit...ille actus excludit omnem anxietatem et tristitiam. Et hoc dico naturaliter loquendo, quamvis forte de potentia Dei absoluta posset compati secum tristitiam et anxietatem, sicut fuit in Christo, secundum aliquos...omnes alii actus compatiuntur secum tristitiam et anxietatem...dico quod voluntas in fruitione beatifica quietatur. Et quando dicitur quod potest aliquid ultra appetere, dico quod verum est, sed non potest aliquid ultra appetere cum anxietate et tristitia.” Ord. I, d. 1, q. 4; OTh I, 446: 9–15, 19 - 447: 2, 3–4, 19–22.Google Scholar
  133. 137.
    “Sed fruitio ordinata est duplex...alia non simpliciter quietat, sed permittit secum, etiam naturaliter, anxietatem et tristitiam, qualis est fruitio viae.” Ord. I, d. 1, q. 4; OTh 1,431: 17, 19–20. “...fruitionis non quietantis, qualis est fruitio viae...” Ord. I, d. 1, q. 4; OTh 1,445: 23–24.Google Scholar
  134. 138.
    Since this does not mean that there would be no pleasure in life, I do not think that one should accept the extreme conclusions that McGrade offered for consideration: “It may seem that Ockham’s philosophy makes God harder to reach than He was for earlier thinkers. Revealed religion no longer presents itself as a solution to problems of which we were already vividly aware or as the completion of a driving metaphysical or cosmic quest thatwe were already necessarily embarked on as men following natural reason. Does it follow that nominalism entails a philosophical mind-set hostile to religion?" McGrade 1981,724.Google Scholar
  135. 139.
    “...de usu quo dicimur uti aliquo tamquam obiecto. Et sic intelligendo quaestionem, dicoquod uti dupliciter accipitur, scilicet large et stricte. Large est omnis actus voluntatis, secundum beatum Augustinum; stricte autem accipitur secundum quod est aliquis actus voluntatis distinctus contra frui, et sic magis in particulari intelligitur quaestio.” Ord. I, d.1, q. 1; OTh I, 373: 18–23. According to Kimberly Georgedes, by the broad way to take ’use’, Ockham expresses “the Augustinian view that enjoyment is ’to use with joy’”. Georgedes 1995, 250.Google Scholar
  136. 140.
    “...sciendum quod aliquis potest assumere aliquid in facultatem voluntatis dupliciter: velpropter se vel propter aliud...Secundo modo assumitur in facultatem voluntatis quando aliquid assumitur in facultatem voluntatis alio praesentato, ita quod si illud aliud non praesentaretur voluntati, /vel non assumeretur in facultatem voluntatis/ illud non assumeretur in facultatem voluntatis...Secundus actus est referens, quando non eliceretur actus circa illud si nihil aliud sibi ostenderetur /vel si nihil aliud assumeretur in facultatemvoluntatis/, sicut quando aliquis appétit potionem amaram quam non appeteret si non appeteret sanitatem...tertius [ibi: secundus] actus est propriissime uti.” Ord. I, d. 1, q. 1; OTh I, 374: 4–6, 9–13, 16–20; 375: 6–7. (The text between the virgules is unsure, see the text critical apparatus ibid.) However, Ockham is careful enough to remark that something is used only when there is exclusively & propter aliud -act with respect to it: “...dico quod non semper voluntas utitur illo quod amat amore concupiscentiae, sed quando praecise diligit illud amore concupiscentiae et non amore amicitiae tunc utitur illo. Nunc autem voluntas non diligit Deum praecise amore concupiscentiae sed etiam amore amicitiae. Etquando dicitur ’hoc est uti aliquo: diligere ipsum propter aliud’, dico quod hoc est verum quando praecise diligitur propter aliud. Et hoc est quod dictum est prius, quod uti aliquot proprie est quando voluntas elicit aliquem actum circa aliquid quern non eliceret nisi aliquid aliud sibi praesentaretur circa quod habet actum suum.” Ord. I, d. 1, q. 1 ; OTh 1, 393:7–16.Google Scholar
  137. 141.
    “Sed quod aliquis actus sit non referens potest esse dupliciter ...vel absolute quod acceptetur et absolute assumatur in facultatem voluntatis, nee ut summum nee ut non summum...Secundus actus non est proprie frui пес proprie uti...” Ord. I, d. 1, q. 1; OTh I, 374: 20–21 ; 375: 2–4, 5–6. (See footnotes ibid.) “...patet quod aliquid est volibile nullo alio praesentato voluntati, et ita tune non eligitur propter aliud positive, et tarnen non est finis ultimus, sed propter alium finem est eligibile.” Ord. I, d. 1, q. 1; OTh I, 378: 8–10. (See also ibid., 376: 23 - 378: 7.) Ockham does not explicitly call this act here ’amicability’, but it fits in the definition of ’amicability’, see the discussion about that. From the point of view of enjoyment, McGrade ends up calling this act “weak enjoying”. McGrade 1981, 710. (See also Courtenay 1990, 17–18).Google Scholar
  138. 142.
    Georgedes 1995, esp. 14—15, 18–19, 247–264, 271–274, 282–286 (the citation: 274).Google Scholar
  139. 143.
    “...idem actus potest esse actus fruendi respectu finis Ultimi et tarnen esse actus utendirespectu illius quod est ad finem. Hoc patet, quia actus diligendi Dei est fruitio respect divinae essentiae, et tarnen non fruitur creatura sed utitur...non est inconveniens eundem actum numero voluntatis sortiri diversas denominationes propter diversitatem obiectorum, ut illo actu dicatur voluntas frui uno obiecto et uti alio obiecto.” Ord. I, d. 1, q. 1 ; OTh I, 385: 4–7, 14–16. “...idem est actus quo diligitur finis et ea quae sunt ad finem, - sed utterminatur ad finem sic est actus fruendi, ut terminatur ad ea quae sunt ad finem sic est actusutendi...” Rep. IV, q. 10–11 ; OTh VII, 229: 10–12. “...per eundem actum utor creatura et diligo Deum, propter quern diligo creaturam...idem actus potest habere diversas denominationes, ut terminatur ad diversa obiecta.” Quaest. variae, q. 7, a. 4; OTh VIII, 395^02: 468–69, 620–622.Google Scholar
  140. 144.
    “..sciendum quod fruitio est duplex, scilicet ordinata et inordinata. Fruitio ordinata estilia quando aliquid summe diligendum summe diligitur. Fruitio inordinata est ilia quasumme diligitur et propter se quod minus et propter aliud est diligendum.” Ord. I, d. 1, q.4; OTh 1, 431: 13–17.Google Scholar
  141. 145.
    In some of the following citations propterse seems to be taken more strictly than before in the same distinction (quaestion 2), that is, to mean propter se tamquam summum: “...fruialiquo est amore inhaerere illi propter se; sed nihil est amandum propter se nisi solus Deus;ergo solo Deo est fruendum. Praeterea, illo solo est fruendum quod non est ad aliud ordinabile; sed omne aliud a Deo est ad Deum tamquam ad finem ordinabile; igitur nulloalio a Deo est fruendum. Praeterea, Augustinus I De doctrina Christiana: ’Res quibus fruendum est sunt Pater et Filius et Spiritus Sanctus’.” Ord. I, d. 1, q. 4; OTh 1, 441: 7–14. “...quando dicitur quod fruitio est respectu Dei habiti, dico quod verum est, quia Deus est habitus; non tarnen est primo respectu illius habitionis nee respectu actus quo habetur sed respectu deitatis in se.” Ord. I, d. 1, q. 4; OTh 1, 444: 21–24. “...illud est obiectum fruitionis ordinatae quod est propter se diligendum. Sed tale est solus Deus...” Ord. I, d. 1, q. 4; OTh I, 445: 24 - 446: 2. “...dico quod solus Deus est summe diligendus, quia est summum bonum.” Ord. I, d. 1, q. 4; OTh I, 447: 5–6. God can be loved over all (with enjoyment) without faith (but not meritoriously): “...aliquis ex puris naturalibus, sine fide, potest frui Deo, quia potest summe diligere et super omnia...” Ord. I, d. 1, q. 4; OTh I, 443: 18–19.Google Scholar
  142. 146.
    “...obiectum fruitionis viae est ipsemet Deus et non ipsa visio creata Dei...” Ord. I, d. 1, q. 4; OTh I, 443: 11–12. (A reference to Durandus’ view, see ibid., 439, footnote 1. Just acuriosity: Durandus was later a member of the papal commission that examined Ockham’s propositions in Avignon. See Gâl 1967, 932.) About this, see Damiata 1997, 271–273. As McGrade remarks, the vision should rather be loved with a wanting love (using). About this and about enjoying God, see McGrade 1981, 721–722.Google Scholar
  143. 147.
    “...bona honesta, sicut virtutes et huiusmodi, non tantum propter se sunt diligenda sed etiam propter aliud, et ideo illis non est fruendum.” Ord. I, d. 1, q. 4; OTh 1, 447: 16–18.Google Scholar
  144. 148.
    “...his [Ockham’s] thesis that God, not our idea of Him, is the object of ordinate enjoyment makes the prince of nominalists a realist - a direct realist - in the modern sense of the term, in which realism is opposed to idealism, and his thesis that God can be loved even when He is very poorly known also seems to move in the direction of broader human access to whatever it is that religion is really about.” McGrade 1981, 724–725. “His [Ockham’s] espousal of direct realism against Durandus of St. Pourçain’s proposal of the beatific vision as the proper object of enjoyment is a theological harbinger of typical Ockhamist philosophical positions in the analysis of perception, imagination, memory, concept formation, judgment, and reasoning." McGrade 1981, 726.Google Scholar
  145. 149.
    “Ideo dico quod obiectum fruitionis patriae est ipsemet Deus, quia amor amicitiae respectu cuiuscumque obiecti est perfectissimus; sed fruitio est amor perfectissimus, ergo fruitio es amor amicitiae. Sed amor amicitiae terminatur ad ipsum Deum in se; igitur et fruitio...idem est obiectum fruitionis viae et patriae, vel saltern non est nobilius obiectum fruitionis viae quam patriae; sed obiectum fruitionis viae est ipsemet Deus...” Ord. I, d. 1, q. 4; OTh I, 441: 15–19; 443: 9–11. See also Damiata 1997, 273–277.Google Scholar
  146. 150.
    McGrade 1981, 722.Google Scholar
  147. 151.
    “...potest dici quod proprie delectatio non habet obiectum, cum non sit actus. Hoc tamen concesso, dico quod obiectum delectationis consequentis fruitionem est ipsemet Deus et non actus aliquis. Et quando dicitur quod beatus summe gaudebit de visione, dico quod summe gaudebit de ipso Deo in se...” Ord. I, d. 1, q. 4; OTh I, 445: 12–16.Google Scholar
  148. 152.
    “...non potest naturaliter demonstrari quod talis fruitio divinae essentiae est nobis possibilis, quia istud est mere creditum; et ita non potest naturaliter demonstrari.” Ord. I, d. 1, q. 4; OTh I, 433: 22 - 434: 2. For more about Ockham’s discussion about this, see Damiata 1997, 268–27, and McGrade 1981, 719. See also Klocker 1966, 244. Kucremarks that there is a paradox: According to Ockham, the human being can enjoy Godwithout faith expuris naturalibus, but this enjoyment cannot be analyzed without faith: “Leparadoxe occamien réside dans le fait que Guillaume défend l’homme aimant Dieu sans la foi expuris naturalibus, et ce en tant que théologien de la fruition dont l’analyse sans la foin’est pas possible.” Kuc 1986, 285.Google Scholar
  149. 153.
    “...dico quod obiectum fruitionis inordinatae potest esse aliud a Deo, quia scilicet omne quod apparet intellectui erranti esse summum bonum et etiam illud quod non apparet, quia potest voluntas ex libertate sua summe diligere quodcumque sibi oblatum et ita frui eo.” Ord. I, d. 1, q. 4; OTh I, 446: 3–7.Google Scholar
  150. 154.
    “...quidlibet quod potest voluntas referre ad aliud, est obiectum usus; sed voluntas exlibertate sua potest quodcumque referre ad aliud; ergo potest uti quocumque.” Ord. I, d. 1, q. 1; OTh 1, 375: 11–14.Google Scholar
  151. 155.
    “...obiectum actus utendi est omne illud quod potest assumi in facultatem voluntatis per quemcumque actum propter aliud, ita scilicet quod voluntas talem actum circa illud - siveactum volendi sive actum nolendi sive detestandi sive patiendi sive quemcumque alium -non eliceret circa illud nisi aliud sibi praesentaretur /vel assumeretur in facultatem voluntatis/ circa quod etiam habet actum aliquem.” Ord. I, d. 1, q. 1; OTh I, 392: 24 - 393: 6. (The text between the virgules is unsure, see the text critical apparatus ibid.)Google Scholar
  152. 156.
    “...uti secundum quod distinguitur contra abuti est ordinate uti.” Ord. I, d. 1, q. 1; OThI, 390: 4–5. For the relation between usus inordinatus and abusus: “...omnis usus respectu Dei est inordinatus, et ita abusus.” Ord. I, d. 1, q. 1; OTh I, 391: 16–17.Google Scholar
  153. 157.
    “...Deus non est obiectum usus ordinati, quia si sic, aut esset obiectum volitionis ordinatae aut nolitionis. Non nolitionis, quia nullus potest ordinate odire Deum; necvolitionis, quia tunc posset aliquid plus amari ordinate quam Deus.” Ord. I, d. 1, q. 1 ; OThI, 375: 17–21. Everything else can be used in an ordered fashion. See ibid., 375: 23 - 376:10; 390: 5–8; 391: 16–17. For the discussion of Ockham’s statement that God could command that he is to be hated, see Holopainen 1991, 135–145.Google Scholar
  154. 158.
    “...dico quod actus spei est actus voluntatis praesupponens tam actum credendi quam actum desiderandi; et distinguitur ab utroque. Quod enim distinguitur ab actu desiderandi patet; quia [si] stet in aliquo homine actus desiderandi et non credat assequi desideratum, tunc non sperat; sed stante desiderio si credat assequi desideratum, statim sperat. Similiter distinguitur ab actu credendi; quia credat quis aliquod bonum et non desideret, IIIud non erit spes; sed si stante actu credendi sequatur desiderium, statim sequitur spes. Sed quod actus spei distinguitur ab utroque coniunctim, non potest evidenter sciri nisi per experientiam... dico quod [actus spei] nec est actus volendi nec nolendi, sed est unus actus naturaliter causatus ab actu credendi et ab actu desiderandi coniunctim, et potest ab IIIis coniunctim positis separari per potentiam divinam, non naturaliter...actus spei, quando creditur aliquid bonum esse futurum, quod bonum est desideratum, causatur naturaliter, et habet pro obiecto bonum futurum.” Quodl. III, q. 9; OTh IX, 238–239:15–25, 26–30, 35–38. “...videtur quod [spes] non requiritur nisi quod ostendatur obiectum diligibile tamquam possibile a nobis haben, et sic de aliis circumstantiis, et quod tunc ametur IIIud obiectum.” Rep. III, q. 9, a. 2; OTh VI, 282: 15–18. “...actus spei est volitio et desiderium efficax quo aliquis, ostenso sibi per fidem quod fruitio Dei est sibi conferenda propter merita, statim elicit efficaciter actum meritorium, si potest. Et iste actus non potest esse in desperantibus. Unde duplex est desiderium: unum respectu possibilium, puta quando aliquis desiderat efficaciter aliquid sibi ostensum tamquam possibile haberi per actum, et IIIud non est in desperantibus.” Rep. III, q. 9, a. 2; OTh VI, 284: 10–17. (For the continuation, see the following footnote.) Hope as a habit, as a theological virtue: Rep. III, q. 9, a. 2; OTh VI, 283: 12–15; 284: 2–4; 286: 4–14; Quodl III, q. 9; OTh IX, 239: 38–42. The objects of hope as a theological virtue: “...potest dici de primo obiecto spei, quod est aliquod complexum obiectum eius immediatum, et mediante IIIo inclinât ad omnia obiecta spei secundaria.” Rep. III, q. 9, a. 3; OTh VI, 298: 6–8.Google Scholar
  155. 159.
    “Aliud [desiderium] est respectu impossibilium, puta quando aliquis desiderat aliquid et credit IIIud sibi esse impossibile, et IIIud potest esse in desperantibus.” Rep. III, q. 9, a. 2; OTh VI, 284: 17–19. “...actus desiderandi potest esse in desperante...aliquis potest credereet non sperare. Patet in desperantibus.” Rep. III, q. 9, a. 2; OTh VI, 283: 11, 15–16.Google Scholar
  156. 160.
    “...timor est respectu mali futuri, ita quod quando creditur vel dubitatur malum essefuturum, quod malum est nolitum, tunc naturaliter causatur in voluntate actus timoris quihabet malum futurum pro obiecto...” Quodl. III, q. 9; OTh IX, 239: 32–35.Google Scholar

Copyright information

© Springer Science+Business Media Dordrecht 2004

Authors and Affiliations

  • Vesa Hirvonen
    • 1
  1. 1.University of HelsinkiFinland

Personalised recommendations